Dominica XXXI
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Sapiéntiæ 11, 22 - 12, 2
FRA •
L/F •
CMT
Domine, tamquam momentum stateræ, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram. Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam. Diligis enim omnia, quæ sunt, et nihil odisti eorum, quæ fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.
Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus. Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine.
Psalmus responsorius 145(144), 1-2, 8-9, 10-11, 13cd-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedícam nómini tuo in sæculum, Deus meus, rex.
Exaltabo te, Deus meus, rex,
et benedicam nomini tuo
in sæculum et in sæculum sæculi.
Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Suavis Dominus universis,
et miserationes eius super omnia opera eius.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Allevat Dominus omnes, qui corruunt,
et erigit omnes depressos.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 1, 11 - 2, 2
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute; ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
Allelúia
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam ætérnam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ingressus Iesus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zacchæus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. Et quærebat videre Iesum, quis esset, et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: « Zacchæe, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ». Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: « Ad hominem peccatorem divertit! ».
Stans autem Zacchæus dixit ad Dominum: « Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ».
Ait autem Iesus ad eum: « Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ; venit enim Filius hominis quærere et salvum facere, quod perierat ».