Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 14, 7-12 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; scriptum est enim: « Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ». Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Psalmus responsorius 27(26), 1, 4, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
 
Unum petii a Domino, hoc requiram:
ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitæ meæ,
ut videam voluptatem Domini
et visitem templum eius.
 
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 15, 1-10 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Erant appropinquantes Iesu omnes publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant pharisæi et scribæ dicentes: « Hic peccatores recipit et manducat cum illis ».
Et ait ad illos parabolam istam dicens: « Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quæ perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: «Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat».
Dico vobis: Ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent pænitentia.
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quærit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: «Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram».
Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente ».
Ad Offertorium