Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 3, 3-8a FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nos sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, secundum æmulationem persequens Ecclesiam, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.
Sed, quæ mihi erant lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimentum. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiæ Christi Iesu Domini mei.
Psalmus responsorius 105(104), 2-3, 4-5, 6-7 FRA  L/F  CMT
R/ Lætétur cor quæréntium Dóminum.
vel
R/ Allelúia.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
Laudamini in nomine sancto eius,
lætetur cor quærentium Dominum.
 
Quærite Dominum et potentiam eius,
quærite faciem eius semper.
Mementote mirabilium eius, quæ fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius.
 
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 15, 1-10 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Erant appropinquantes Iesu omnes publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant pharisæi et scribæ dicentes: « Hic peccatores recipit et manducat cum illis ».
Et ait ad illos parabolam istam dicens: « Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quæ perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: «Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat».
Dico vobis: Ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent pænitentia.
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quærit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: «Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram».
Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente ».
Ad Offertorium