Feria III - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 2, 5-11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur « Dominus Iesus Christus! », in gloriam Dei Patris.
Psalmus responsorius 22(21), 26b-27, 28, 29-30a, 30c-32
FRA •
L/F •
CMT
R/ Apud te, Dómine, laus mea in ecclésia magna.
Vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Edent pauperes et saturabuntur;
et laudabunt Dominum, qui requirunt eum:
« Vivant corda eorum in sæculum sæculi! ».
Reminiscentur et convertentur ad Dominum
universi fines terræ,
et adorabunt in conspectu eius
universæ familiæ gentium.
Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra;
in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem.
Anima autem mea illi vivet,
et semen meum serviet ipsi.
Narrabitur de Domino generationi venturæ;
et annuntiabunt iustitiam eius
populo, qui nascetur: « Hæc fecit Dominus! ».
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 15-24
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dixit ad Iesus quidam de simul discumbentibus: « Beatus, qui manducabit panem in regno Dei ».
At ipse dixit ei: « Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; et misit servum suum hora cenæ dicere invitatis: «Venite, quia iam paratum est». Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: «Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum». Et alter dixit: «Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum». Et alius dixit: «Uxorem duxi et ideo non possum venire». Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo.
Tunc iratus pater familias dixit servo suo: «Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et cæcos et claudos introduc huc». Et ait servus: «Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est». Et ait dominus servo: «Exi in vias et sæpes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam» ».