Sabbato - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 16, 3-9.16.22-27
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu, qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ Ecclesiæ gentium; et domesticam eorum Ecclesiam.
Salutate Epænetum dilectum mihi, primitias Asiæ in Christo. Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiæ Christi.
Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino. Salutat vos Gaius hospes meus et universæ Ecclesiæ. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum et prædicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti, manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad obœditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in sæcula. Amen.
Psalmus responsorius 145(144), 2-3, 4-5, 10-11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedícam nómini tuo in sæculum, Deus meus, rex.
Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est investigatio.
Generatio generationi laudabit opera tua,
et potentiam tuam pronuntiabunt.
Magnificentiam gloriæ maiestatis tuæ loquentur
et mirabilia tua enarrabunt.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Allelúia
Iesus Christus egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 16, 9-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dicebat Iesus discipulis suis:
« Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in æterna tabernacula.
Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhærebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ ».
Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari, et deridebant illum.
Et ait illis: « Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.