Feria IV - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 13, 8-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
Psalmus responsorius 112(111), 1-2, 4-5, 9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iucúndus homo qui miserétur et cómmodat.
Beatus vir, qui timet Dominum,
in mandatis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius,
generatio rectorum benedicetur.
Exortum est in tenebris lumen rectis,
misericors et miserator et iustus.
Iucundus homo, qui miseretur et commodat,
disponet res suas in iudicio.
Distribuit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in sæculum sæculi,
cornu eius exaltabitur in gloria.
Allelúia
Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus Dei super vos requiéscit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 25-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ibant turbæ multæ cum Iesu; et conversus dixit ad illos: « Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
Quis enim ex vobis volens turrem ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei dicentes: «Hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare».
Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quæ pacis sunt.
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus ».