Feria V - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philémonem 1, 7-20
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Gaudium magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea; quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium.
Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut æternum illum reciperes, iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa.
Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo!
Psalmus responsorius 146(145), 6c-7, 8-9a, 9bc-10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor.
Qui custodit veritatem in sæculum,
facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos.
Dominus illuminat cæcos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
Dominus custodit advenas.
Pupillum et viduam sustentat,
et viam peccatorum disperdit.
Regnabit Dominus in sæcula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.
Allelúia
Ego sum vitis, vos pálmites, dicit Dóminus; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 20-25
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Interrogatus Iesus a pharisæis: « Quando venit regnum Dei? », respondit eis et dixit: « Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent: «Ecce hic» aut: «Illic»; ecce enim regnum Dei intra vos est ».
Et ait ad discipulos: « Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. Et dicent vobis: «Ecce hic», «Ecce illic»; nolite ire neque sectemini. Nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea, quæ sub cælo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac ».