Feria II - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Titum 1, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est in spem vitæ æternæ, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora sæcularia; manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei, Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
Huius rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea, quæ desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ aut non subiectos.
Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Hæc est generátio quæréntium fáciem tuam, Dómine.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius.
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Allelúia
Lucétis sicut luminária in mundo, verbum vitæ fírmiter tenéntes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 1-6
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ait Iesus ad discipulos suos: « Impossibile est ut non veniant scandala; væ autem illi, per quem veniunt! Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si pænitentiam egerit, dimitte illi; et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: «Pænitet me», dimittes illi ».
Et dixerunt apostoli Domino: « Adauge nobis fidem! ».
Dixit autem Dominus: « Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: «Eradicare et transplantare in mare», et obœdiret vobis ».