Feria III - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Sapiéntiæ 2, 23 - 3, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suæ fecit illum; invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.
Iustorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace.
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillæ in arundineto discurrent; iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 16-17, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedícam Dóminum in omne témpore.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
Oculi Domini super iustos,
et aures eius in clamorem eorum.
Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt, et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 7-10
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Dominus:
« Quis vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: «Statim transi, recumbe», et non dicet ei: «Para, quod cenem, et præcinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post hæc tu manducabis et bibes»? Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quæ præcepta sunt? Sic et vos, cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite: «Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus» ».