Feria VI - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Sapiéntiæ 13, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Vani sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quæ videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. Sed aut ignem aut spiritum aut citatum ærem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria cæli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt.
Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei enim principium et auctor constituit ea. Si autem virtutem et operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui hæc fecit, fortior est illis: a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri.
Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant Deum quærentes et volentes invenire. Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quæ videntur.
Iterum autem nec his potest ignosci: si enim tantum valuerunt scire, ut possent æstimare sæculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
Psalmus responsorius 19(18), 2-3, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cæli enárrant glóriam Dei.
Cæli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ neque sermones,
quorum non intellegantur voces.
In omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.
Allelúia
Respícite et leváte cápita vestra, quóniam appropínquat redémptio vestra.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 26-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Ait Iesus ad discipulos suos:
« Sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.
Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, ædificabant; qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit. Secundum hæc erit, qua die Filius hominis revelabitur.
In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot. Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ».
Respondentes dicunt illi: « Ubi, Domine? ».
Qui dixit eis: « Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ ».