Solemnitas Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis
Tempus « per annum » – Anno C
Léctio libri secúndi Samuélis 5, 1-3
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Venerunt universæ tribus Israel ad David in Hebron dicentes: « Ecce nos os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel” ».
Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel.
Psalmus responsorius 122(121), 1-2, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ In domum Dómini lætántes íbimus.
Lætatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
« In domum Domini ibimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 1, 12-20
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Gratias agimus Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ, quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant.
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Allelúia
Benedíctus qui venit in nómine Dómini! Benedíctum quod venit regnum patris nostri David!
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 23, 35-43
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Deridebant Iesum principes dicentes: « Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ».
Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi et dicentes: « Si tu es rex Iudæorum, salvum te fac! ». Erat autem et superscriptio super illum: « Hic est rex Iudæorum ».
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: « Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ».
Respondens autem alter increpabat illum dicens: « Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ». Et dicebat: « Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ».
Et dixit illi: « Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ».