Feria VI - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri secúndi Samuélis 11, 1-4a.5-10a.13-17
FRA •
L/F •
CMT
Factum est vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem.
Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiæ. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. Misit ergo rex et requisivit quæ esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriæ Hetthæi. Missis itaque David nuntiis, tulit eam. Et reversa est domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: « Concepi ».
Misit autem David ad Ioab dicens: « Mitte ad me Uriam Hetthæum ». Misitque Ioab Uriam ad David, et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; et dixit David ad Uriam: « Descende in domum tuam et lava pedes tuos ». Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. Nuntiatumque est David a dicentibus: « Non ivit Urias ad domum suam ». Et vocavit eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriæ scribens in epistula: « Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est prœlium, et recedite ab eo, ut percussus intereat ».
Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos. Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthæus.
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 5-6a, 6bc-7, 10-11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Miserére, Dómine, quia peccávimus.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci.
Ut iustus inveniaris in sententia tua et æquus in iudicio tuo.
Ecce enim in iniquitate generatus sum,
et in peccato concepit me mater mea.
Audire me facies gaudium et lætitiam,
et exsultabunt ossa, quæ contrivisti.
Averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 26-34
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus turbis: « Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ».
Et dicebat: « Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra; et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitare ».
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.