Dominica IV
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Deuteronómii 18, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.
Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti; prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quæ præcepero illi.
Qui autem verba mea, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam. Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur” ».
Psalmus responsorius 95(94), 1-2, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Utinam hódie vocem Dómini audiátis: « Nolíte obduráre corda vestra ».
Venite, exsultemus Domino;
iubilemus Deo salutari nostro.
Præoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei.
Venite, adoremus et procidamus
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuæ eius et oves manus eius.
Utinam hodie vocem eius audiatis:
« Nolite obdurare corda vestra,
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea ».
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 7, 32-35
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Volo vos sine sollicitudine esse.
Qui sine uxore est, sollicitus est, quæ Domini sunt, quomodo placeat Domino; qui autem cum uxore est, sollicitus est, quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quæ autem nupta est, cogitat, quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione.
Allelúia
Pópulus qui sedébat in ténebris lúcem vidit mágnam, et sedéntibus in regióne et umbra mórtis lux órta est eis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 21b-28
FRA •
L/F •
CMT
[In civitate Capharnaum,] sabbatis ingressus Iesus synagogam docebat. Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ.
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit dicens: « Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ».
Et comminatus est ei Iesus dicens: « Obmutesce et exi de homine! ». Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: « Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et obœdiunt ei ». Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilææ.