Feria V - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Regum 11, 4-13
FRA •
L/F •
CMT
Cum iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius, sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom idolum Ammonitarum. Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius. Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon; atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant et immolabant diis suis.
Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis et præceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et non custodivit, quæ mandavit ei Dominus. Dixit itaque Dominus Salomoni:
« Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et præcepta mea, quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi ».
Psalmus responsorius 106(105), 3-4, 35-36, 37.40
FRA •
L/F •
CMT
R/ Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
Beati, qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitiam in omni tempore.
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui,
visita nos in salutari tuo.
Et commixti sunt inter gentes
et didicerunt opera eorum.
Et servierunt sculptilibus eorum,
et factum est illis in scandalum.
Et immolaverunt filios suos
et filias suas dæmoniis.
Et exarsit ira Dominus in populum suum
et abominatus est hereditatem suam.
Allelúia
In mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 24-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Surgens Iesus abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. Erat autem mulier Græca, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum, ut dæmonium eiceret de filia eius.
Et dicebat illi: « Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ».
At illa respondit et dicit ei: « Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ».
Et ait illi: « Propter hunc sermonem vade; exiit dæmonium de filia tua ». Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et dæmonium exisse.