Feria VI - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno primo
Serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: « Verene præcepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? ».
Cui respondit mulier: « De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur; de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur ».
Dixit autem serpens ad mulierem: « Nequaquam morte moriemini! Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum ».
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Psalmus responsorius 32(31), 1-2, 5, 6, 7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus cui remíssa est iníquitas.
Beatus, cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,
nec est in spiritu eius dolus.
Peccatum meum cognitum tibi feci
et delictum meum non abscondi.
Dixi: « Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ».
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.
Et in diluvio aquarum multarum
ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;
exsultationibus salutis circumdabis me.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 31-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Exiens Iesus de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi: « Effetha », quod est: « Adaperire ». Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.
Et præcepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant.
Et eo amplius admirabantur dicentes: « Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ».