Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd VII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ecclesiástici 6, 5-17 FRA  L/F  CMT
Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit. Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille.
Si possides amicum, in tentatione posside eum et ne facile credas ei. Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis.
Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et rixam convicii tui denudabit. Est autem amicus socius mensæ et non permanebit in die necessitatis; in prosperis erit tibi quasi coæqualis et in domesticis tuis fiducialiter aget. Si humiliatus fueris, convertetur contra te et a facie tua abscondet se.
Ab inimicis tuis separare et de amicis tuis attende.
Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est ponderatio contra bonitatem illius.
Amicus fidelis medicamentum vitæ, et, qui metuunt Dominum, invenient illum. Qui timet Deum, æque habebit amicitiam eius, quoniam secundum illum erit amicus illius.
Psalmus responsorius 119(118) 12, 16, 18, 27, 34, 35 FRA  L/F  CMT
R/ Deduc me, Dómine, in sémitam præceptórum tuórum.
Benedictus es, Domine;
doce me iustificationes tuas.
 
In iustificationibus tuis delectabor,
non obliviscar sermonem tuum.
 
Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
 
Viam mandatorum tuorum fac me intellegere,
et exercebor in mirabilibus tuis.
 
Da mihi intellectum, et servabo legem tuam
et custodiam illam in toto corde meo.
 
Deduc me in semitam præceptorum tuorum,
quia ipsam volui.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in fines Iudææ ultra Iordanem; et conveniunt iterum turbæ ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
Et accedentes pharisæi interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
At ille respondens dixit eis: « Quid vobis præcepit Moyses? ».
Qui dixerunt: « Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ».
Iesus autem ait eis: « Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud. Ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit ad uxorern suam, et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».
Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. Et dicit illis: « Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, mœchatur ».
Ad Offertorium