Feria VI - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 4, 7-13
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Omnium finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum; hospitales invicem sine murmuratione; unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriæ eius gaudeatis exsultantes.
Psalmus responsorius 95, 10, 11-12a, 12b-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Venit Dóminus iudicáre terram.
Dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
iudicabit populos in æquitate.
Lætentur cæli, et exsultet terra,
sonet mare et plenitudo eius;
gaudebunt campi et omnia, quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit,
quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terræ in iustitia
et populos in veritate sua.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 11, 11-25
FRA •
L/F •
CMT
[Dum acclamamus esset Iesus a turba,] introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei: « Iam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet ». Et audiebant discipuli eius.
Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. Et docebat dicens eis: « Non scriptum est: «Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus»? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ».
Quo audito, principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Et recordatus Petrus dicit ei: « Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ».
Et respondens Iesus ait illis: « Habete fidem Dei! Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: «Tollere et mittere in mare», et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia, quæcumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra ».