Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ecclesiástici 36, 1-2a.5-6.13-19 FRA  L/F  CMT
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum; et immitte timorem tuum super gentes, ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus præter te, Domine.
Innova signa et itera mirabilia. Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio.
Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coæquasti primogenito tuo. Miserere civitati sanctificationis tuæ, Ierusalem, loco requiei tuæ. Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
Da testimonium his, qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur.
Et exaudi orationes servorum tuorum, secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiæ, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus sæculorum.
Psalmus responsorius 79(78), 8, 9, 11, 13 FRA  L/F  CMT
R/ Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
 
Adiuva nos, Deus salutaris nostri,
propter gloriam nominis tui et libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
 
Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui
superstites relinque filios mortis.
 
Nos autem, populus tuus et oves pascuæ tuæ,
confitebimur tibi in sæculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
Allelúia
Fílius hóminis vénit ut ministráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 32-45 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Erant discipuli in via ascendentes in Hierosolymam, et præcedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim cœpit illis dicere, quæ essent ei eventura:
« Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ».
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedæi dicentes ei: « Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ».
At ille dixit eis: « Quid vultis, ut faciam vobis? ».
Illi autem dixerunt ei: « Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ».
Iesus autem ait eis: « Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ».
At illi dixerunt ei: « Possumus ».
Iesus autem ait eis: « Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ».
Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo et Ioanne. Et vocans eos Iesus ait illis: « Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ».
Ad Offertorium