Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Petri apóstoli 1, 2-7 FRA • L/F • CMT
Carissimi:
Gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.
Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ ad vitam et pietatem donatæ per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, per quæ pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ, fugientes eam, quæ in mundo est in concupiscentia, corruptionem; et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
Psalmus responsorius 91(90), 1-2, 14-15ab, 15c-16 FRA • L/F • CMT
R/ Deus meus, sperábo in te.
Qui habitat in protectione Altissimi,
sub umbra Omnipotentis commorabitur.
Dicet Domino: « Refugium meum
et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ».
 
Quoniam mihi adhæsit, liberabo eum;
suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum;
cum ipso sum in tribulatione.
 
Eripiam eum et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum
et ostendam illi salutare meum.
Allelúia
Iesu Christe, testis es fidélis, primogénitus mortuórum, dilexísti nos, et lavásti peccáta nostra in sánguine tuo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 1-12 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cœpit Iesus summis sacerdotibus et scribis et senioribus in parabolis loqui:
« Vineam pastinavit homo et circumdedit sæpem et fodit lacum et ædificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ; qui apprehensum eum cæciderunt et dimiserunt vacuum. Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: «Reverebuntur filium meum». Coloni autem illi dixerunt ad invicem: «Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas». Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
Nec Scripturam hanc legistis: «Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris»? ».
Et quærebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Ad Offertorium