Feria IV - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Thobis 3, 1-11a.16-17a
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Contristatus animo et suspirans ploravi et cœpi orare cum gemitibus:
« Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viæ tuæ misericordia et veritas, et tu iudicas sæculum.
Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te, quoniam non obœdivimus præceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et captivitatem et mortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quas nos dispersisti. Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quæ de me exigas pro peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te.
Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et præcipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terræ et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Præcipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum æternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam ».
Eadem die contigit Saræ filiæ Raguel, qui erat Ecbatanis Mediæ, ut et ipsa audiret improperia ab una ex ancillis patris sui, quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus dæmonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: « Tu es, quæ suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita es. Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum ».
In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: « Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et hæc laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea ». Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est.
In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei, et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiæ filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum dæmonium nequissimum, quoniam Thobiæ contigit possidere eam præ omnibus, qui volebant accipere eam.
Psalmus responsorius 25(24), 2-3, 4-5ab, 6.7bc, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ad te, Dómine, levávi ánimam meam.
Deus meus, in te confido; non erubescam.
Neque exsultent super me inimici mei,
etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi
et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua et doce me,
quia tu es Deus salutis meæ.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum, quoniam a sæculo sunt.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
diriget mansuetos in iudicio,
docebit mites vias suas.
Allelúia
Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus; qui credit in me non moriétur in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 18-27
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Veniunt ad Iesum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: « Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ».
Ait illis Iesus: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: «Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob»? Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ».