Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria sexta infra octavam Paschæ
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 4, 1-12 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Loquentibus Petro et Ioanne ad populum, [postquam claudus sanctus est,] supervenerunt eis sacerdotes et magistratus templi et sadducæi, dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis; et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribæ in Ierusalem, et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali, et statuentes eos in medio interrogabant: « In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ».
Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: « Principes populi et seniores, si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub cælo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ».
Psalmus responsorius 118(117), 1-2.4, 22-24, 25-27a FRA  L/F  CMT
R/ Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli.
vel
R/ Allelúia.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicat nunc Israel, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicant nunc, qui timent Dominum,
quoniam in sæculum misericordia eius.
 
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris.
Hæc est dies, quam fecit Dominus:
exsultemus et lætemur in ea.
 
O Domine, salvum me fac;
o Domine, da prosperitatem!
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Benedicimus vobis de domo Domini.
Deus Dominus et illuxit nobis.
Sequentia ad libitum
Allelúia.
Hæc est dies quam fecit Dóminus; exsultémus et lætémur in ea.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 21, 1-14 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanæl, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: « Vado piscari ». Dicunt ei: « Venimus et nos tecum ». Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: « Pueri, numquid pulmentarium habetis? ».
Responderunt ei: « Non ».
Ille autem dixit eis: « Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ». Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: « Dominus est! ». Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus: « Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ». Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iesus: « Venite, prandete ». Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: « Tu quis es? », scientes quia Dominus est. Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
Ad Offertorium