Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd secunda
Tempus paschale
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Actuum Apostolórum 4, 32-37 FRA • L/F • CMT
Multitudinis credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quæ vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.
Psalmus responsorius 93(92), 1ab, 1c-2, 5 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus regnávit, decórem indútus est.
vel
R/ Allelúia.
Dominus regnavit! Decorem indutus est;
indutus est Dominus, fortitudine præcinxit se.
 
Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Firmata sedes tua ex tunc, a sæculo tu es.
 
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis;
domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Allelúia
Exaltári opórtet Fílium hóminis, ut omnis qui credit in eum hábeat vitam ætérnam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 3, 7-15 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus Nicodemo:
« Oportet vos nasci denuo. Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ».
Respondit Nicodemus et dixit ei: « Quomodo possunt hæc fieri? ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Tu es magister Israel et hæc ignoras? Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam æternam ».
Ad Offertorium