Feria VI - Hebd secunda
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 5, 34-42
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Surgens quidam in concilio pharisæus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universæ plebi, iussit foras ad breve homines fieri dixitque ad illos:
« Viri Israelitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. Post hunc exstitit Iudas Galilæus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.
Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini! ».
Consenserunt autem illi et convocantes apostolos, cæsis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.
Psalmus responsorius 27(26), 1, 4, 13-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Unum pétii a Dómino, ut inhábitem in domo Dómini.
vel
R/ Allelúia.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
Unum petii a Domino, hoc requiram:
ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitæ meæ,
ut videam voluptatem Domini
et visitem templum eius.
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Allelúia
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 1-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Abiit Iesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis. Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui infirmabantur. Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudæorum.
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: « Unde ememus panes, ut manducent hi? ». Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
Respondit ei Philippus: « Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ».
Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: « Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed hæc quid sunt propter tantos? ».
Dixit Iesus: « Facite homines discumbere ». Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: « Colligite, quæ superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ». Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his, qui manducaverunt.
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: « Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ». Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.