Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica III
Tempus paschale – Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 2, 14.22-33 FRA  L/F  CMT
In die Pentecostes:
Stans Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis:
« Viri Iudæi et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quæ fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, hunc definito consilio et præscientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
David enim dicit circa eum: «Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Notas fecisti mihi vias vitæ, replebis me iucunditate cum facie tua».
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis ».
Psalmus responsorius 16(15), 1-2a.5, 7-8, 9-10, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, notas mihi fácies vias vitæ.
vel
R/ Allelúia.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino: « Dominus meus es tu ».
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
 
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum;
insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
 
Propter hoc lætatum est cor meum,
et exsultaverunt præcordia mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
 
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 1, 17-21 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, præcogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.
Allelúia
Dómine Iesu, áperi nobis Scriptúras; fac cor nostrum ardens dum loquéris nobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 13-35 FRA  L/F  CMT
Ecce duo ex discipulis Iesu ibant ipsa die [prima sabbatorum] in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quæ acciderant. Et factum est, dum fabularentur et secum quærerent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: « Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ». Et steterunt tristes.
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: « Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quæ facta sunt in illa his diebus? ».
Quibus ille dixit: « Quæ? ».
Et illi dixerunt ei: « De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt. Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ».
Et ipse dixit ad eos: « O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quæ locuti sunt Prophetæ! Nonne hæc oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ». Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant.
Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: « Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ». Et intravit, ut maneret cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. Et dixerunt ad invicem: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ».
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, dicentes: « Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ». Et ipsi narrabant, quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Credo