Feria II - Hebd tertia
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 6, 8-15
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Stephanus plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.
Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; et non poterant resistere sapientiæ et Spiritui, quo loquebatur.
Tunc submiserunt viros, qui dicerent: « Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum »; et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium et statuerunt testes falsos dicentes: « Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem; audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses ».
Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.
Psalmus responsorius 119(118), 23-24, 26-27, 29-30
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beáti qui ámbulant in lege Dómini.
vel
R/ Allelúia.
Etsi principes sedent et adversum me loquuntur,
servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
Nam et testimonia tua delectatio mea,
et consilium meum iustificationes tuæ.
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;
doce me iustificationes tuas.
Viam mandatorum tuorum fac me intellegere,
et exercebor in mirabilibus tuis.
Viam mendacii averte a me
et legem tuam da mihi benigne.
Viam veritatis elegi,
iudicia tua proposui mihi.
Allelúia
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 22-29
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam Iesus satiaverat quinque milia hominum, discipuli eius illum viderunt ambulantem super mare.] Altera autem die turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; aliæ supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quærentes Iesum. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: « Rabbi, quando huc venisti? ».
Respondit eis Iesus et dixit: « Amen, amen dico vobis: Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ».
Dixerunt ergo ad eum: « Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ».
Respondit Iesus et dixit eis: « Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ».