Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd tertia
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 8, 1b-8 FRA  L/F  CMT
Facta est in illa die persecutio magna in Ecclesiam, quæ erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudææ et Samariæ præter apostolos.
Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.
Saulus vero devastabat Ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
Philippus autem descendens in civitatem Samariæ prædicabat illis Christum. Intendebant autem turbæ his, quæ a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quæ faciebat: ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.
Psalmus responsorius 66(65), 1-3a, 4-5, 6-7a FRA  L/F  CMT
R/ Iubiláte Deo, omnis terra.
vel
R/ Allelúia.
Iubilate Deo, omnis terra,
psalmum dicite gloriæ nominis eius,
glorificate laudem eius.
Dicite Deo: « Quam terribilia sunt opera tua.
 
« Omnis terra adoret te et psallat tibi,
psalmum dicat nomini tuo ».
Venite et videte opera Dei,
terribilis in adinventionibus super filios hominum.
 
Convertit mare in aridam,
et in flumine pertransibunt pede;
ibi lætabimur in ipso,
qui dominatur in virtute sua in æternum.
Allelúia
Omnis qui credit in Fílium habet vitam æternam; et resuscitábo ego eum in novíssimo die, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 35-40 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Ego sum panis vitæ. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis. Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
Hæc est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Hæc est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ».
Ad Offertorium