Dominica IV
Tempus paschale – Anno B
Léctio Actuum Apostolórum 4, 8-12
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Repletus Spiritu Sancto, Petrus dixit: « Principes populi et seniores, si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub cælo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ».
Psalmus responsorius 118(117), 1.8-9, 21-23, 26.28-29
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli.
vel
R/ Allelúia.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Bonum est confugere ad Dominum,
quam confidere in homine.
Bonum est confugere ad Dominum,
quam confidere in principibus.
Confitebor tibi, quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem.
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris.
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Benedicimus vobis de domo Domini.
Deus meus es tu, et confitebor tibi,
Deus meus, et exaltabo te.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 3, 1-2
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus; et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 10, 11-18
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus:
« Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriæ, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit — quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meæ, sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».