Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica IV
Tempus paschale – Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 13, 14.43-52 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Pertranseuntes Paulus et Barnabas a Perge venerunt Antiochiam Pisidiæ, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
Et secuti sunt multi Iudæorum et colentium proselytorum eos, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
Sequenti vero sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Iudæi, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Sic enim præcepit nobis Dominus: «Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ» ».
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant præordinati ad vitam æternam; ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
Iudæi autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 5 FRA  L/F  CMT
R/ Nos pópulus eius et oves páscuæ eius.
vel
R/ Allelúia.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
 
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
 
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 7, 9.14b-17 FRA  L/F  CMT
Ego, Ioannes, vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum.
Et dixit mihi unus de senioribus: « Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos. Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ».
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 10, 27-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus:
« Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris. Ego et Pater unum sumus ».
Credo