Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd quarta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 13, 44-52 FRA  L/F  CMT
Sequenti sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Iudæi, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Sic enim præcepit nobis Dominus: «Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ» ».
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant præordinati ad vitam æternam; ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
Iudæi autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4 FRA  L/F  CMT
R/ Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Allelúia
Si manséritis in sermóne meo, vero discípuli mei estis, et cognoscétis veritátem, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 7-14 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ».
Dicit ei Philippus: « Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ».
Dicit ei Iesus: « Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: «Ostende nobis Patrem»? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam ».
Ad Offertorium