Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd quinta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 14, 19-28 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Supervenerunt ab Antiochia et Iconio Iudæi et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem æstimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et cum ordinassent illis per singulas Ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant.
Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam; et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam. Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus, quod compleverunt.
Cum autem venissent et congregassent Ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
Psalmus responsorius 145(144), 10-11, 12-13ab, 21 FRA  L/F  CMT
R/ Amíci tui, Dómine, notam fáciant glóriam regni tui.
vel
R/ Allelúia.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
 
Ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
 
Laudationem Domini loquetur os meum,
et benedicat omnis caro nomini sancto eius
in sæculum et in sæculum sæculi.
Allelúia
Oportébat Christum pati et resúrgere a mórtuis; et ita intráre in glóriam suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 27-31a FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc ».
Ad Offertorium