Feria V - Hebd sexta
Tempus paschale
In regionibus ubi celebratio Ascensionis Domini ad Dominicam septimam Paschæ transfertur, hodie adhibentur lectiones quæ sequuntur:
Livre des Actes des Apôtres 18, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Discedens Paulus ab Athenis venit Corinthum. Et in veniens quendam Iudæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Iudæos a Roma, accessit ad eos et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriæ artis. Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudæis et Græcis.
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudæis esse Christum Iesum. Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: « Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ».
Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogæ. Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Psaume 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4
FRA •
L/F •
CMT
R/ In conspéctu géntium revelávit Dóminus salutáre suum.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Allelúia
Non relínquam vos órphanos, dicit Dóminus; vado et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 16, 16-20
FRA •
L/F
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ».
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: « Quid est hoc, quod dicit nobis: «Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me» et: «Vado ad Patrem»? ». Dicebant ergo: « Quid est hoc, quod dicit: «Modicum»? Nescimus quid loquitur ».
Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: « De hoc quæritis inter vos, quia dixi: «Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me»? Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium ».