Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Esther 10 (Nova Vulgata)
01 Rex vero Asuerus terræ et maris insulis imposuit tribu tum.
02 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
03 et quomodo Mardochæus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudæos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
03 a Dixitque Mardochæus ad omnes: « A Deo facta sunt ista! ».
03 b Recordatus est enim Mardochæus somnii, quod viderat, hæc eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
03 c « Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;
03 d duo autem dracones, ego sum et Aman;
03 e gentes, quæ convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudæorum;
03 f gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quæ non sunt facta inter gentes.
03 g Et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.
03 h Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.
03 i Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.
03 k Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ».
suivant