1a Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochæus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
1b vir magnus, qui ministrabat in aula regia.
1d Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et
tonitrua et terræmotus et conturbatio magna super terram.
1e Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque
luctari;
1f et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et
congregatæ sunt nationes
1g in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in
habitantibus super terram.
1h Et timuerunt perditionem
1i clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est
fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas
redundavit.
1j Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et
devoraverunt inclitos.
1k Quod cum vidisset somnium Mardochæus et surrexisset de
strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo,
quousque revelaretur.
01 Et fuit in diebus Asueri, qui regnavit ab India usque
Æthiopiam super centum viginti septem provincias,
02 quando sedit in solio regni sui in castris Susan,
03 tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis
principibus et pueris suis, fortissimis Persarum et Medorum, inclitis
et præfectis provinciarum coram se,
04 ut ostenderet divitias gloriæ regni sui ac splendorem atque
iactantiam magnitudinis suæ multo tempore, centum videlicet et
octoginta diebus.
05 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui
inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum; et septem diebus
iussit convivium præparari in vestibulo horti palatii regis.
06 Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac
hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui
argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur;
lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum
smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
07 Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis
atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat,
abundans et præcipuum ponebatur.
08 Nec erat qui cogeret ad bibendum, quoniam sic rex statuerat
omnibus præpositis domus suæ, ut facerent secundum uniuscuiusque
voluntatem.
09 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio
regio, ubi rex Asuerus manere consueverat.
10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior potione meri,
præcepit Mauman et Bazatha et Harbona et Bagatha et Abgatha et Zethar
et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput
eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus
pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
12 Quæ renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat,
venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus
13 interrogavit sapientes, qui tempora noverant, et illorum
faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum —
14 erant autem ei proximi Charsena et Sethar et Admatha et
Tharsis et Mares et Marsana et Mamuchan, septem duces Persarum atque
Medorum, qui videbant faciem regis et primi sedebant in regno —:
15 « Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginæ, quæ
Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere
noluit? ».
16 Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus:
« Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes principes et
populos, qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri.
17 Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant
viros suos et dicant: “Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret
ad eum, et illa noluit”.
18 Atque hac ipsa die dicent omnes principum coniuges Persarum
atque Medorum quem audierint sermonem reginæ principibus regis; unde
despectio et indignatio.
19 Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et
scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum
est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum
illius altera, quæ melior illa est, accipiat.
20 Et hoc in omne, quod latissimum est, provinciarum tuarum
divulgetur imperium, et cunctæ uxores, tam maiorum quam minorum,
deferent maritis suis honorem ».
21 Placuit consilium eius regi et principibus, fecitque rex iuxta
consilium Mamuchan.
22 Et misit epistulas ad universas provincias regni sui, ut
quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris,
esse viros principes ac maiores in domibus suis et subditas habere
omnes mulieres, quæ essent cum eis.
01 His ita gestis, postquam regis Asueri deferbuerat indignatio,
recordatus est Vasthi, et quæ fecisset vel quæ passa esset.
02 Dixeruntque pueri regis ac ministri eius: « Quærantur
regi puellæ virgines ac speciosæ,
03 et constituantur, qui considerent per universas provincias
puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et
tradant in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus
et custos mulierum regiarum; et accipiant mundum muliebrem.
04 Et, quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet
pro Vasthi ». Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant,
iussit fieri.
05 Erat vir Iudæus in Susan civitate vocabulo Mardochæus filius
Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
06 qui translatus fuerat de Ierusalem cum captivis, qui ducti
fuerant cum Iechonia rege Iudæ, quem Nabuchodonosor rex Babylonis
transtulerat.
07 Qui fuit nutricius filiæ patrui sui Edissæ, quæ altero nomine
Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et
decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochæus sibi eam
adoptavit in filiam.
08 Et factum est, cum percrebruisset regis imperium, et iuxta
mandatum illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan et Egeo
traderentur, Esther quoque in domum regis in manus Egei custodis
feminarum tradita est.
09 Quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et
acceleravit mundum muliebrem et tradidit ei partes suas et septem
puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas
eius transtulit in optimam partem domus feminarum.
10 Quæ non indicaverat ei populum et cognationem suam; Mardochæus
enim præceperat, ut de hac re omnino reticeret.
11 Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua electæ
virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid
ei accideret.
12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut
intrarent ad regem, expletis omnibus, quæ ad cultum muliebrem
pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo
ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus
uterentur,
13 ingredientesque ad regem, quidquid postulassent, accipiebant,
ut portarent secum de triclinio feminarum ad regis cubiculum.
14 Et, quæ intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum
deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis præsidebat.
Nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et
eam venire iussisset ex nomine.
15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther
filia Abihail patrui Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam,
intrare deberet ad regem. Quæ non quæsivit quidquam, nisi quæ voluit
Egeus eunuchus custos feminarum, et omnium oculis gratiosa et
amabilis videbatur.
16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo, qui
vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
17 Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque gratiam
et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in
capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi.
18 Et iussit convivium præparari magnificum cunctis principibus
et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi
universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam
principalem.
19 Mardochæus autem manebat ad regis ianuam,
20 necdum prodiderat Esther cognationem et populum suum iuxta
mandatum eius; quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther, ut
eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
21 Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis ianuam morabatur,
irati sunt Bagathan et Thares, duo eunuchi regis, qui ianitores erant
volueruntque in regem mittere manus.
22 Quod Mardochæum non latuit; statimque nuntiavit reginæ Esther,
et illa regi ex nomine Mardochæi.
23 Quæsitum est et inventum, et appensus uterque eorum in
patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege.
01 Post hæc rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat
de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos
habebat.
02 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur,
flectebant genua et adorabant Aman; sic enim præceperat rex pro illo.
Solus Mardochæus non flectebat genu neque adorabat eum.
03 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præsidebant:
« Cur non observas mandatum regis? ».
04 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire,
nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia;
dixerat enim eis se esse Iudæum.
05 Cumque Aman experimento probasset quod Mardochæus non sibi
flecteret genu nec se adoraret, iratus est valde
06 et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas —
audierat enim quod esset gentis Iudææ — magisque voluit omnem
Iudæorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem.
07 Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni
Asueri, missa est in urnam sors, quæ dicitur Phur, coram Aman, quo
die et quo mense gens Iudæorum deberet interfici; et exivit dies
tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
08 Dixitque Aman regi Asuero: « Est populus per omnes
provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque
utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita
contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem.
09 Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia
talentorum argenti appendam arcariis gazæ tuæ ».
10 Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum
Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudæorum.
11 Dixitque ad eum: « Argentum, quod polliceris, tuum sit;
de populo age, quod tibi placet ».
12 Vocatique sunt scribæ regis mense primo, tertia decima die
eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et
duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quæque gens
legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis
Asueri; et litteræ ipsius signatæ anulo.
13 Missæ sunt epistulæ per cursores ad universas provincias
regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudæos, a puero
usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo
mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
13a a Epistulæ autem hoc exemplar fuit: « Rex magnus
Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Æthiopiam
provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, hæc
scribit:
13b b Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meæ
dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed
semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque
ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium præstans,
optatam cunctis mortalibus pacem renovare.
13c c Quærente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset
impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros
præcellit et est post regem secundus, Aman nomine,
13d d indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum
hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium
faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne
consistat concordia nationum a nobis consolidata.
13e e Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem
adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis
contraire, pessima conficere et regni impedire pacem,
13f f iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis
præpositus est et quem patris loco colimus, per litteras
monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur
inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die
duodecimi mensis Adar anni præsentis;
13g g ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad
inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis
plene res publicas.
13h Qui autem celaverit genus eorum,
inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et
igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur.
Valete ».
14 Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis
promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad
prædictam diem.
15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere;
statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante
convivium, dum civitas ipsa esset conturbata.
15 a Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum
introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
15 b Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulæ, ploratio et
luctus ingens fiebat apud omnes Iudæos.
15 c Et invocabant Iudæi Deum patrum suorum et dicebant:
15 d « Domine Deus, tu solus Deus in cælo sursum, et non est
alius Deus præter te.
15 e Si enim fecissemus legem tuam et præcepta, habitassemus cum
securitate et pace per omne tempus vitæ nostræ.
15 f Nunc autem, quoniam non fecimus præcepta tua, venit super
nos omnis tribulatio ista.
15 g Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes
viæ tuæ iudicia.
15 h Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque
uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es
nobis propitius ab Ægypto usque nunc.
15 i Miserere principali tuæ parti et non tradas in infamiam
hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri ».
01 Cum comperisset Mardochæus omnia, quæ acciderant, scidit
vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in
platea mediæ civitatis voce magna et amara clamabat
02 usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum
sacco aulam regis intrare.
03 In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis
pervenerat, planctus ingens erat apud Iudæos, ieiunium, ululatus et
fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
04 Ingressæ sunt autem puellæ Esther et eunuchi nuntiaveruntque
ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato
sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
05 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat,
præcepit ei, ut iret ad Mardochæum et disceret ab eo cur hoc faceret.
06 Egressusque Athach ivit ad Mardochæum stantem in platea
civitatis ante ostium palatii.
07 Qui indicavit ei omnia, quæ ei acciderant, quantum Aman
promisisset, ut in thesauros regis pro Iudæorum nece inferret
argentum.
08 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum
eos, dedit ei, ut reginæ ostenderet et moneret eam, ut intraret ad
regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo.
08a « Memor, inquit, dierum humilitatis tuæ, quando nutrita sis in manu mea, quia
Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem.
08b Et tu, invoca
Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte ».
09 Regressus Athach nuntiavit Esther omnia, quæ Mardochæus
dixerat.
font class="versus">
10 Quæ respondit ei et iussit, ut diceret Mardochæo:
11 « Omnes servi regis et cunctæ, quæ sub dicione eius sunt,
norunt provinciæ, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus
interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim
interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut
possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad
regem ».
12 Quod cum audisset Mardochæus,
13 rursum mandavit Esther dicens: « Ne putes quod animam
tuam tantum liberes, quia in domo regis es, præ cunctis Iudæis.
14 Si enim nunc silueris, aliunde Iudæis liberatio et salvatio
exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum
idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ».
15 Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit:
16 « Vade et congrega omnes Iudæos, qui in Susan
reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus
diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter
ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo,
pereo ».
17 Ivit itaque Mardochæus et fecit omnia, quæ ei Esther
mandaverat.
17 a Mardochæus autem scidit vestimenta sua et substravit
cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi,
a mane usque ad vesperam
17 b et dixit: « Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob,
benedictus es.
17 c Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta
sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si
decreveris salvare Israel.
17 d Tu enim fecisti cælum et terram et quidquid mirabile cæli
ambitu continetur;
17 e Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuæ.
17 f Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman
pro salute Israel;
17 g hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam
Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus.
17 h Et non facio ea in arrogantia neque in gloriæ cupiditate,
Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine!
17 i Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et
delere hereditatem tuam.
17 k Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra
Ægypti.
17 l Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuæ; et
converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum,
Domine, et ne claudas ora te canentium ».
17 m Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo
quod eis certa mors impenderet.
17 n Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum
mortis, quod imminebat.
17 o Cumque deposuisset vestes gloriæ, suscepit indumenta luctus
et pro unguentis superbiæ implevit caput suum cinere et corpus suum
humiliavit ieiuniis valde.
17 p Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad
vesperam et dixit:
17 q « Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus
es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem præter te, Domine,
17 r quoniam periculum in manu mea est.
17 s Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe
in aqua diluvii conservasti.
17 t Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu
Abrahæ in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti.
17 u Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu
Ionam de ventre ceti liberasti.
17 v Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu
Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti.
17 x Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu
Daniel de lacu leonum eruisti.
17 y Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu
Ezechiæ, regi Iudæorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es
et donasti ei vitæ annos quindecim.
17 z Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annæ
petenti in desiderio animæ filii generationem donasti.
17 aa Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu
omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem.
17 bb Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te,
Domine, Deus meus.
17 cc Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum
incircumcisorum.
17 dd Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum
et vinum libationum eorum non bibi.
17 ee Tu nosti quoniam a die translationis meæ non sum lætata,
Domine, nisi in te solo.
17 ff Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput
meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatæ et non indui illud
in die bona.
17 gg Et nunc subveni orphanæ mihi et verbum concinnum da in os
meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor
eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui
consentiunt ei.
17 hh Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte
luctum nostrum in lætitiam et dolores nostros in sanitatem.
17 ii Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum.
17 kk Appare, Domine; manifestare, Domine! ».