01 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his, qui
coæqualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et
salvatoris Iesu Christi:
02 gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu
Domini nostri.
03 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ ad vitam et pietatem
donatæ per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et
virtute,
04 per quæ pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per
hæc efficiamini divinæ consortes naturæ, fugientes eam, quæ in mundo
est in concupiscentia, corruptionem;
05 et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in
fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
06 in scientia autem continentiam, in continentia autem
patientiam, in patientia autem pietatem,
07 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem
fraternitatis caritatem.
08 Hæc enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine
fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem;
09 cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est et nihil procul
cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram
vocationem et electionem faciatis. Hæc enim facientes non offendetis
aliquando;
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum
regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem
scientes et confirmatos in præsenti veritate.
13 Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo,
suscitare vos in commonitione,
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod
et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;
15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum,
ut horum memoriam faciatis.
16 Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini
nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti
illius magnitudinis.
17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad
eum huiuscemodi a magnifica gloria: « Filius meus, dilectus meus
hic est, in quo ego mihi complacui »;
18 et hanc vocem nos audivimus de cælo prolatam, cum essemus cum
ipso in monte sancto.
19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis
attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies
illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,
20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturæ
propria interpretatione non fit;
21 non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed
a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
01 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis
erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum,
qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem
perditionem.
02 Et multi sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis
blasphemabitur;
03 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus
iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
04 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus
inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:
05 et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiæ
præconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;
06 et civitates Sodomæ et Gomorræ in cinerem redigens eversione
damnavit, exemplum ponens eorum, quæ sunt impiis futura:
07 et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis
eruit:
08 aspectu enim et auditu iustus habitans apud eos, de die in
diem animam iustam iniquis operibus cruciabat.
09 Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem
iudicii puniendos reservare,
10 maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ
ambulant dominationemque contemnunt. Audaces, superbi, glorias non
metuunt blasphemantes,
11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non
portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiæ.
12 Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in
captionem et in corruptionem, in his, quæ ignorant, blasphemantes, in
corruptione sua et corrumpentur
13 inviti percipientes mercedem iniustitiæ; voluptatem
existimantes diei delicias, coinquinationes et maculæ deliciis
affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes vobiscum,
14 oculos habentes plenos adulteræ et incessabiles delicti,
pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiæ habentes,
maledictionis filii;
15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex
Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit,
16 correptionem vero habuit suæ prævaricationis; subiugale mutum
in hominis voce loquens prohibuit prophetæ insipientiam.
17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbine exagitatæ, quibus
caligo tenebrarum reservatur.
18 Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis
carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore
conversantur,
19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint
corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius servus est.
20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini
nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur,
facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
21 Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiæ, quam post
agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto
mandato.
22 Contigit enim eis illud veri proverbii: « Canis reversus
ad suum vomitum », et « Sus lota in volutabro
luti ».
01 Hanc vobis, carissimi, iam secundam scribo epistulam, in
quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem,
02 ut memores sitis eorum, quæ prædicta sunt verborum a sanctis
prophetis, et ab apostolis traditi vobis præcepti Domini et
Salvatoris;
03 hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in
illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
04 dicentes: « Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim
patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ ».
05 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra
de aqua et per aquam consistens Dei verbo,
06 per quæ ille tunc mundus aqua inundatus periit;
07 cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt
igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
08 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud
Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
09 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem
existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed
omnes ad pænitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua cæli magno impetu
transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quæ in
ea invenientur.
11 Cum hæc omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in
sanctis conversationibus et pietatibus,
12 exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam
cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent!
13 Novos vero cælos et terram novam secundum promissum ipsius
exspectamus, in quibus iustitia habitat.
14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes satagite immaculati
et inviolati ei inveniri in pace;
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et
carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam
scripsit vobis,
16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus
sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles
depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur, dilecti, præscientes custodite, ne iniquorum
errore simul abducti excidatis a propria firmitate;
18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et
Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem æternitatis.
Amen.