01 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis
Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ,
02 secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus,
in obœdientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et
pax multiplicetur.
03 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui
secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per
resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,
04 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et
immarcescibilem, conservatam in cælis propter vos,
05 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam
revelari in tempore novissimo.
06 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in
variis tentationibus,
07 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro, quod perit,
per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem
in revelatione Iesu Christi.
08 Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes,
credentes autem, exsultatis lætitia inenarrabili et glorificata,
09 reportantes finem fidei vestræ salutem animarum.
10 De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetæ, qui
de futura in vos gratia prophetaverunt,
11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in
eis Spiritus Christi, prænuntians eas, quæ in Christo sunt, passiones
et posteriores glorias;
12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem
ministrabant ea, quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui
evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de cælo, in quæ desiderant
angeli prospicere.
13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte
sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu
Christi.
14 Quasi filii obœdientiæ, non configurati prioribus in
ignorantia vestra desideriis,
15 sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in
omni conversatione sitis,
16 quoniam scriptum est: « Sancti eritis, quia ego sanctus
sum ».
17 Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum
iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri
tempore conversamini,
18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti
estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,
19 sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati
Christi,
20 præcogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem
novissimis temporibus propter vos,
21 qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a
mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.
22 Animas vestras castificantes in obœdientia veritatis ad
fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per
verbum Dei vivum et permanens:
24 quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos
feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
25 verbum autem Domini manet in æternum. Hoc est autem verbum,
quod evangelizatum est in vos.
01 Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et
simulationes et invidias et omnes detractiones,
02 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac
concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
03 si gustastis quoniam dulcis Dominus.
04 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem
reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
05 et ipsi tamquam lapides vivi ædificamini domus spiritalis in
sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per
Iesum Christum.
06 Propter quod continet Scriptura: « Ecce pono in Sion
lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non
confundetur ».
07 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem
« Lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput
anguli »
08 et « lapis offensionis et petra scandali »; qui
offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
09 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de
tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non
consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos
a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam;
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo,
quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus
considerantes glorificent Deum in die visitationis.
13 Subiecti estote omni humanæ creaturæ propter Dominum: sive
regi quasi præcellenti
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum,
laudem vero bonorum;
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere
faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ
libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem
honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis
et modestis sed etiam pravis.
19 Hæc est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis
tristitias, patiens iniuste.
20 Quæ enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis?
Sed si benefacientes et patientes sustinetis, hæc est gratia apud
Deum.
21 In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro
vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;
23 qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non
comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui iustitiæ viveremus; cuius livore sanati estis.
25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad
pastorem et episcopum animarum vestrarum.
01 Similiter mulieres subditæ sint suis viris, ut et si qui non
credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
02 considerantes castam in timore conversationem vestram;
03 quarum sit non extrinsecus capillaturæ aut circumdationis auri
aut indumenti vestimentorum cultus,
04 sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate
mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
05 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres sperantes in Deo
ornabant se subiectæ propriis viris,
06 sicut Sara obœdiebat Abrahæ dominum eum vocans: cuius estis
filiæ benefacientes et non timentes ullam perturbationem.
07 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi
infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus
gratiæ vitæ, uti ne impediantur orationes vestræ.
08 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis
amatores, misericordes, humiles,
09 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed
e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem
hereditate accipiatis.
10 « Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos,
coerceat linguam suam a malo,
11 et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et
faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam.
12 Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum;
vultus autem Domini super facientes mala ».
13 Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?
14 Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem
eorum ne timueritis et non conturbemini,
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris,
parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in
vobis est spe;
16 sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam,
ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur
vestram bonam in Christo conversationem.
17 Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati
quam malefacientes.
18 Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro
iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne,
vivificatus autem Spiritu:
19 in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens
prædicavit,
20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei
patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est
octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
21 Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non
carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ rogatio in Deum, per
resurrectionem Iesu Christi,
22 qui est in dextera Dei, profectus in cælum, subiectis sibi
angelis et potestatibus et virtutibus.
01 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione
armamini, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;
02 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod
reliquum est in carne vivat temporis.
03 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium
consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis,
vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum
cultibus.
04 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriæ
effusionem, blasphemantes;
05 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et
mortuos.
06 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur
quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
07 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et
vigilate in orationibus.
08 Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes,
quia caritas operit multitudinem peccatorum;
09 hospitales invicem sine murmuratione;
10 unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam
administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat,
tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur
Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula
sæculorum. Amen.
12 Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis
fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
13 sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut
et in revelatione gloriæ eius gaudeatis exsultantes.
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus
gloriæ et Dei super vos requiescit.
15 Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut
maleficus aut alienorum speculator;
16 si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum
in isto nomine.
17 Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem
primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
18 « Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi
parebit? ».
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli
Creatori commendent animas suas in benefacto.
01 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis
Christi passionum, qui et eius, quæ in futuro revelanda est, gloriæ
communicator:
02 Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto
sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed
voluntarie,
03 neque ut dominantes in cleris sed formæ facti gregis.
04 Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis
immarcescibilem gloriæ coronam.
05 Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes
autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam.
06 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in
tempore,
07 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi
cura est de vobis.
08 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam
leo rugiens circuit quærens quem devoret.
09 Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quæ in
mundo est, vestræ fraternitati fieri.
10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit vos in æternam suam
gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit,
solidabit, fundabit.
11 Ipsi imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12 Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter
scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua
state.
13 Salutat vos, quæ est in Babylone, coelecta et Marcus filius
meus.
14 Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui
estis in Christo.