01 Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiæ.
02 « Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo
dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et
dilexi Iacob,
03 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et
hereditatem eius thoibus deserti.
04 Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes
ædificabimus, quæ destructa sunt”, hæc dicit Dominus exercituum: Isti
ædificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et
'Populus, cui iratus est Dominus usque in æternum'.
05 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatus est
Dominus ultra terminos Israel”.
06 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater
ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor
meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis
nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”.
07 Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “In quo
polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis
est”.
08 Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est? Et si
offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci
tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus
exercituum.
09 Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu
enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit
Dominus exercituum.
10 Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare
meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus
exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
11 Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio
munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
12 Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini
contaminata est, et contemptibilis esca eius”.
13 Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit
Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et
infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit
Dominus.
14 Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum
faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus
exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
01 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
02 Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut
detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos
maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam
illis, quoniam non posuistis super cor.
03 Ecce ego abscindam vobis brachium et dispergam stercus super
vultum vestrum, stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos
secum;
04 et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum
meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
05 Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis, et dedi hæc ei simul
cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
06 Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa
in labiis eius; in pace et in æquitate ambulavit mecum et multos
avertit ab iniquitate.
07 Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt
ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
08 Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in
lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
09 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus
populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in
lege.
10 Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus
creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre
suo, violans pactum patrum nostrorum?
11 Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in
Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit,
et accepit uxorem filiam dei alieni.
12 Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem,
de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
13 Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu
et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam
placabile quid de manu vestra;
14 et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus est
inter te et uxorem adulescentiæ tuæ, cui tu factus es infidelis; et
hæc particeps tua et uxor fœderis tui.
15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quærit
nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori
adulescentiæ tuæ noli esse infidelis.
16 Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit
iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite
spiritum vestrum et nolite esse infideles.
17 Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In
quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit
malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi
est Deus iudicii?”.
01 Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam an te faciem
meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis,
et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus
exercituum;
02 et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit,
cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba
fullonum;
03 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios
Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino
offerentes sacrificia in iustitia.
04 Et placebit Domino sacrificium Iudæ et Ierusalem sicut diebus
pristinis et sicut annis antiquis.
05 Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et
adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et
pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus
exercituum.
06 Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob,
nondum ad finem pervenistis.
07 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a præceptis
legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar
ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”.
08 Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me.
Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis et in primitiis.
09 Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis,
gens tota.
10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et
probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis
cataractas cæli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
11 et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum
terræ, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus
exercituum.
12 Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra
desiderabilis, dicit Dominus exercituum.
13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus;
14 et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum
est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus præcepta
eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem ædificati sunt
facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”.
16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo
suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber
memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius.
17 Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in
peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
18 Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter
servientem Deo et non servientem ei.
19 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes
superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos
dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis
radicem et ramum.
20 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiæ et sanitas
in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
21 et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum
vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
22 Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem
Israel præcepta et iudicia.
23 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies
Domini magnus et horribilis;
24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres
eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate ».