ARTICULUS 5
« IESUS CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS, TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS »
Iesus « descendit in inferiores partes terrae. Qui descendit, Ipse est et qui ascendit » (
Ep 4,9-10). Symbolum Apostolicum in eodem articulo confitetur descensum Christi ad inferos et Eius Resurrectionem a mortuis tertia die, quia Ipse in Suo Paschate ex imo mortis vitam fecit scaturire:
« Christus Filius Tuus, qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit, et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen »
[448].
Paragraphus 1: CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS
Frequentes Novi Testamenti affirmationes, secundum quas Iesus « resurrexit a mortuis » (
1Co 15,20) (cf.
Ac 3,15 Rm 8,11), praesupponunt, Illum, ante Resurrectionem, in mortuorum incoluisse mansione (cf.
He 13,20). Praedicatio apostolica descensui Iesu ad inferos hunc primum tribuit sensum: Iesus mortem cognovit sicut omnes homines et ad illos, anima Sua, in mortuorum mansionem, profectus est. Ipse tamen ut Salvator illuc descendit, Bonum Nuntium spiritibus proclamans, qui ibi detinebantur (cf.
1P 3,18-19).
Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus descendit, inferos appellat, Sheol vel 0 4*0l
[449] quia illi qui ibi inveniuntur, visione privantur Dei. (Cf
Ps 6,6;
Ps 88,11-13) Talis est revera, Redemptorem exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum
[450], id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus ostendit in parabola pauperis Lazari recepti « in sinum Abrahae » (cf.
Lc 16,22-26). « Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit »
[451]. Iesus ad inferos non descendit ut damnatos liberaret
[452] neque ut damnationis destrueret infernum
[453], sed ut iustos liberaret qui Illum praecesserant
[454].
« Et mortuis evangelizatum est... » (
1P 4,6). Descensus ad inferos adimpletio est, usque ad plenitudinem, nuntii evangelici salutis. Ille ultima est phasis missionis messianicae Iesu, in tempore densata, sed immense vasta in sua reali significatione extensionis operis redemptivi ad omnes homines omnium temporum omniumque locorum, quia omnes qui salvati sunt, Redemptionis facti sunt participes.
Christus igitur descendit in mortis profunditatem
[455] ut « mortui » audiant « vocem Filii Dei et, qui audierint », vivant (
Jn 5,25). Iesus, « Dux vitae » (cf.
Ac 3,15), « per mortem » destruxit « eum, qui habebat mortis imperium, id est, Diabolum, et » liberavit « eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti » (
He 2,14-15). Exinde Christus resuscitatus habet « claves mortis et inferni » (
Ap 1,18) et « in nomine Iesu omne genu » flectitur « caelestium et terrestrium et infernorum » (
Ph 2,10).
« Hodie silentium magnum in terra; silentium magnum, et solitudo deinceps; silentium magnum, quoniam Rex dormit; terra timuit et quievit, quoniam Deus in carne obdormivit, et a saeculo dormientes excitavit. (...) Profecto primum parentem tamquam perditam ovem quaesitum vadit. Omnino in tenebris et in umbra mortis sedentes invisere vult; omnino captivum Adam, unaque captivam Evam ex doloribus solutum vadit Deus, Illiusque filius. (...) Ego Deus tuus, qui propter te factus sum filius tuus. (...) Expergiscere, qui dormis: etenim non ideo te feci, ut in inferno contineare vinctus. Surge a mortuis; ego sum Vita mortuorum »[456].
Compendium
Symbolum, in expressione «
Iesus descendit ad inferos »,
confitetur Iesum vere mortuum esse et per Mortem Suam pro nobis mortem vicisse et Diabolum «
qui habebat mortis imperium » (
He 2,14).
Mortuus Christus, anima Sua Suae Personae divinae unita, in mortuorum descendit mansionem. Iustis qui Illum praecesserant, portas aperuit caeli.
Paragraphus 2: TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS
« Nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum » (
Ac 13,32-33). Resurrectio Iesu suprema est veritas nostrae fidei in Christum, tamquam veritas centralis credita et in vitam ducta a prima communitate christiana, transmissa a Traditione tamquam fundamentalis, stabilita a Novi Testamenti documentis, praedicata tamquam, simul cum cruce, essentialis pars mysterii Paschalis:
« Christus resurrexit ex mortuis.
Per Mortem Suam vicit mortem,
mortuis Ipse vitam dedit »[457].
I. Eventus historicus et transcendens
Mysterium resurrectionis Christi eventus est realis qui manifestationes historice compertas habuit sicut Novum Testamentum testatur. Iam sanctus Paulus potuit ad Corinthios circa annum 56 scribere: « Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephae et post haec Duodecim » (
1Co 15,3-4). Apostolus hic loquitur de
Resurrectionis traditione viventi quam post conversionem ad portas Damasci didicerat suam (cf.
Ac 9,3-18).
Sepulcrum vacuum
« Quid quaeritis Viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit » (
Lc 24,5-6). Intra Paschatis eventus, primum elementum quod invenitur, est sepulcrum vacuum. Id in se argumentum directum non est. Absentia corporis Christi in sepulcro aliter posset explicari (cf.
Jn 20,13 Mt 28,11-15). Hoc non obstante, sepulcrum vacuum pro omnibus constituit signum essentiale. Inventio eius a discipulis primus fuit gressus ad factum ipsum Resurrectionis agnoscendum. Talis est imprimis sanctarum mulierum casus (cf.
Lc 24,3 Lc 24,22-23), deinde Petri (cf.
Lc 24,12). Discipulus « quem amabat Iesus » (
Jn 20,2) affirmat se, sepulcrum ingredientem et detegentem « linteamina posita » (
Jn 20,6), vidisse et credidisse (cf.
Jn 20,8). Hoc supponit ipsum comperuisse in sepulcri vacui statu (cf.
Jn 20,5-7) absentiam corporis Iesu opus humanum esse nequivisse et Iesum simpliciter ad vitam non rediisse terrestrem sicut casus fuerat Lazari (cf.
Jn 11,44).
Resuscitati apparitiones
Maria Magdalena et sanctae mulieres quae veniebant ut perficerent corporis Iesu unctionem (cf.
Mc 16,1 Lc 24,1), festinanter sepulti propter adventum Sabbati vespere magnae Feriae sextae (cf.
Jn 19,31 Jn 19,42), primae fuerunt quae Resuscitato occurrerunt (cf.
Mt 28,9-10 Jn 20,11-18). Sic mulieres Christi resurrectionis fuerunt primae nuntiae pro ipsis Apostolis (cf.
Lc 24,9-10). His Iesus deinde apparet, prius Petro, postea Duodecim (cf.
1Co 15,5). Petrus ergo, vocatus ad fidem suorum confirmandam fratrum (cf.
Lc 22,31-32), videt Resuscitatum ante eos et super eius testimonium clamat communitas: « Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni » (
Lc 24,34).
Quidquid his diebus evenit Paschalibus, unumquemque Apostolorum et peculiariter Petrum * in construenda nova aetate obligat quae mane incepit Paschatis. Tamquam Resuscitati testes, lapides permanent fundationis Eius Ecclesiae. Primae credentium communitatis fides super testimonium hominum fundatur determinatorum quos christiani cognoscebant et quorum magna pars adhuc vivebat inter eos. Hi « testes resurrectionis Christi » (cf.
Ac 1,22) sunt imprimis Petrus et Duodecim, sed non illi solummodo: Paulus loquitur de plus quam quingentis personis quibus Iesus simul apparuit, superquam quod Iacobo et omnibus Apostolis (cf.
1Co 15,4-8).
Coram his testimoniis impossibile est Christi resurrectionem extra ordinem physicum interpretari, eamque non agnoscere tamquam factum historicum. Ex factis consequitur discipulorum fidem radicali passionis et Mortis eorum Magistri in cruce probationi, ab Ipso nuntiatae in antecessum (cf.
Lc 22,31-32), fuisse submissam. Animi percussio a passione provocata tanta fuit ut discipuli (saltem quidam inter eos) nuntio Resurrectionis statim non crediderint. Evangelia a communitate nobis ostendenda affecta a mystica exaltatione longe distant; discipulos nobis praesentant fractos (« tristes »:
Lc 24,17) et consternatos (cf.
Jn 20,19). Propterea sanctis mulieribus e sepulcro redeuntibus non crediderunt et earum verba « visa sunt ante illos sicut deliramentum » (
Lc 24,11) (cf.
Mc 16,11 Mc 16,13). Cum Iesus Se Undecim manifestavit vespere Paschatis, « exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant Eum resuscitatum, non crediderunt » (
Mc 16,14).
Discipuli, etiam ante Iesu resuscitati positi realitatem, adhuc dubitant (cf.
Lc 24,38); tam impossibilis eis videbatur res: illi spiritum videre putabant (cf.
Lc 24,39), « adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus » (
Lc 24,41). Thomas eamdem dubii experietur probationem (cf.
Jn 20,24-27), et occasione ultimae apparitionis in Galilaea quam Matthaeus narrat, « quidam (...) dubitaverunt » (
Mt 28,17). Hac de causa, hypothesis, secundum quam Resurrectio « effectus » fuisset fidei (vel credulitatis) Apostolorum, fundamento caret. Omnino e contra, eorum fides in Resurrectionem orta est * sub gratiae divinae actione * ex directa experientia realitatis Iesu resuscitati.
Status humanitatis resuscitatae Christi
Iesus resuscitatus relationes directas cum Suis init discipulis per tactum (cf.
Lc 24,39 Jn 20,27) et participationem in cibo. (Cf
Lc 24,30.41-43;
Io 21,9.13-15) Sic illos invitat ut Eum agnoscant spiritum non esse (cf.
Lc 24,39), sed praesertim ut comperiant corpus resuscitatum cum quo Se illis praesentat, idem esse quod cruciatum et crucifixum fuit, quia adhuc vestigia Suae portat passionis (cf.
Lc 24,40 Jn 20,20 Jn 20,27). Hoc tamen corpus authenticum et reale proprietates simul possidet novas corporis gloriosi: non amplius in spatio et tempore positum est, sed potest libere praesens effici ubi et quando Ipse vult
[458], quia Eius humanitas non potest amplius in terra retineri et solum ad Patris ditionem pertinet divinam (cf.
Jn 20,17). Hac etiam de causa, Iesus resuscitatus est supreme liber apparendi ut vult: sub specie hortulani (cf.
Jn 20,14-15) vel « in alia effigie » (
Mc 16,12) quam illa quae discipulis erat consueta, praecise ut eorum suscitet fidem (cf.
Jn 20,14 Jn 20,16 Jn 21,4 Jn 21,7).
Resurrectio Christi ad vitam terrestrem reditus non fuit, sicut casus fuit resurrectionum quas Ipse ante Pascha peregerat: filiae Iairi, adulescentis Naim, Lazari. Haec facta eventus erant miraculosi, sed personae in quibus miraculum factum erat, vitam terrestrem « ordinariam » recuperabant per Iesu potentiam. Quandoque illi morientur iterum. Christi resurrectio est essentialiter diversa. In Suo corpore resuscitato transit ex mortis statu ad aliam vitam ultra tempus et spatium. Corpus Iesu in Resurrectione a Spiritus Sancti impletur potentia; vitae divinae participat in statu gloriae Suae, ita ut Paulus de Christo dicere potuerit, Illum esse hominem caelestem (cf.
1Co 15,35-50).
Resurrectio tamquam eventus transcendens
« O vere beata nox * canit hymnus « Exsultet » Paschatis , quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit »
[459]. Revera, ipsius eventus Resurrectionis nemo fuit testis oculatus et nullus Evangelista illum describit. Nemo dicere potuit quomodo illa physice locum habuit. Eius essentia maxime intima, transitus ad aliam vitam, adhuc minus sensibus fuit perceptibilis. Resurrectio, eventus historicus qui per sepulcri vacui signum et per realitatem occursuum Apostolorum cum Christo resuscitato potest comperiri, non minus in eo quod historiam transcendit et superat, in corde mysterii permanet fidei. Hac de causa, Christus resuscitatus Se mundo non manifestat (cf.
Jn 14,22), sed discipulis Suis, « his, qui simul ascenderant cum Eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes Eius ad populum » (
Ac 13,31).
II. Resurrectio - Sanctissimae Trinitatis opus
Resurrectio Christi est obiectum fidei quatenus interventus est transcendens Ipsius Dei in creatione et in historia. In ea, Tres Personae divinae simul operantur et Suam propriam originalitatem manifestant. Ea per potentiam fit Patris qui « suscitavit » (
Ac 2,24) Christum, Filium Suum, et hoc modo humanitatem Eius cum corpore Eius * modo perfecto in Trinitatem introduxit. Iesus definite revelatur « Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (
Rm 1,4). Sanctus Paulus insistit in manifestatione potentiae Dei
[460] per operationem Spiritus qui humanitatem Iesu vivificavit mortuam et eam vocavit ad statum Domini gloriosum.
Filius autem Suam propriam operatur Resurrectionem virtute Suae potentiae divinae. Iesus annuntiat Filium hominis multa pati debere, mori et deinde resurgere (sensu activo verbi (cf.
Mc 8,31 Mc 9,9 Mc 9,31 Mc 10,34)). Ceterum Ipse affirmat explicite: « Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (...) Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam » (
Jn 10,17-18). « Credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit » (
1Th 4,14).
Patres Resurrectionem contemplantur a divina Christi procedentes Persona quae unita animae Suae permansit Suoque corpori inter ipsa per mortem separatis. « Propter unitatem naturae divinae, quae utrique hominis parti ex aequo inest, quae seiuncta separataque erant, rursum coeunt et coniunguntur. Atque ita ex partium coniunctarum divisione mors sequitur, ex divisarum autem coniunctione Resurrectio »
[461].
III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum
« Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra » (
1Co 15,14). Resurrectio imprimis confirmationem constituit omnium quae Christus Ipse fecit et docuit. Omnes veritates, etiam illae spiritui humano maxime inaccessibiles, suam iustificationem inveniunt, si Christus resurgens definitivum Suae auctoritatis divinae praebuit argumentum quod promiserat.
Resurrectio Christi
adimpletio promissionum est Veteris Testamenti (cf.
Lc 24,26-27 Lc 24,44-48) et Iesu Ipsius in Eius vita terrestri. (Cf
Mt 28,6;
Mc 16,7;
Lc 24,6-7) Locutio « secundum Scripturas »
[462] denotat Christi resurrectionem has implevisse praedictiones.
Veritas
divinitatis Iesu Resurrectione confirmatur Eius. Ipse dixerat: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia Ego sum » (
Jn 8,28). Crucifixi Resurrectio demonstrat Illum vere « Ego sum » esse, Filium Dei et Ipsum Deum. Sanctus Paulus potuit Iudaeis declarare: « Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te » (
Ac 13,32-33) (cf.
Ps 2,7). Resurrectio Christi mysterio Incarnationis Filii Dei est arcte coniuncta. Ea est eius adimpletio secundum aeternum Dei consilium.
In Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam aperit vitam. Haec est imprimis
iustificatio, quae nos in gratiam Dei restituit (cf.
Rm 4,25) « ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis (...), ita et nos in novitate vitae ambulemus » (
Rm 6,4). Ipsa in victoria consistit de morte peccati et in nova gratiae participatione (cf.
Ep 2,4-5 1P 1,3). Ipsa
adoptionem filialem adimplet, quia homines fratres Christi efficiuntur sicut Iesus Ipse Suos appellat discipulos post Resurrectionem Suam: « Ite, nuntiate fratribus meis » (
Mt 28,10) (cf.
Jn 20,17). Fratres non natura, sed gratiae dono, quia haec filiatio adoptiva participationem praestat realem in Filii unici vita, quae plene in Eius revelata est Resurrectione.
Resurrectio denique Christi * et Ipse Christus resuscitatus principium est et fons
nostrae resurrectionis futurae: « Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. (...) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur » (
1Co 15,20-22). In huius adimpletionis exspectatione, Christus resuscitatus in corde Suorum vivit fidelium. In Eo christiani gustant « virtutes (...) saeculi venturi » (
He 6,5) et illorum vita a Christo in vitae divinae rapitur sinum (cf.
Col 3,1-3) « ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed Ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit » (
2Co 5,15).
Compendium
Fides in Resurrectionem, ut obiectum, eventum habet simul historice testimonio confirmatum a discipulis qui realiter Resuscitato occurrerunt, et modo arcano transcendentem quatenus ingressum humanitatis Christi in gloriam Dei.
Sepulcrum vacuum et linteamina posita per se ipsa significant corpus Christi e vinculis mortis et corruptionis per potentiam Dei effugisse. Ea ad occursum cum Resuscitato discipulos praeparant.
Christus, «
primogenitus ex mortuis » (
Col 1,18),
nostrae propriae resurrectionis est principium, iam nunc per nostrae animae iustificationem (cf.
Rm 6,4),
posterius per nostri corporis vivificationem (cf.
Rm 8,11).
ARTICULUS 6
IESUS « ASCENDIT AD CAELOS, SEDET AD DEXTERAM DEI PATRIS OMNIPOTENTIS »
« Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei » (
Mc 16,19). Corpus Christi, ab instanti Suae Resurrectionis, glorificatum est, ut id novae et supernaturales demonstrant proprietates, quibus exinde gaudet permanenter (cf.
Lc 24,31 Jn 20,19 Jn 20,26). Sed per quadraginta dies, in quibus cum discipulis Suis familiariter manducabit et bibet (cf.
Ac 10,41) illosque circa Regnum instruet, 592 Eius gloria adhuc sub lineamentis humanitatis ordinariae manet velata
[463]. Ultima Iesu apparitio ab irreversibili Eius humanitatis absolvitur ingressu in gloriam divinam a nube significatam
[464] et a caelo, 595 ubi iam inde ad dexteram Dei sedet
[465]. Ipse, modo prorsus exceptionali et unico, Paulo « tamquam abortivo » (
1Co 15,8) manifestabitur in quadam ultima apparitione quae illum constituit Apostolum (cf.
1Co 9,1 Ga 1,16).
Indoles gloriae Resuscitati per hoc tempus velata in Eius arcanis verbis ad Mariam Magdalenam translucet: « Nondum (...) ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum » (
Jn 20,17). Hoc differentiam denotat manifestationis inter gloriam Christi resuscitati et illam Christi exaltati ad dexteram Patris. Eventus Ascensionis simul historicus et transcendens transitum signat inter aliam et aliam.
Hic ultimus gressus stricte manet unitus primo, id est, descensui de caelis, qui in Incarnatione deductus est in rem. Ille tantum qui « ex Patre exivit » potest « ad Patrem redire »: Christus (cf.
Jn 16,28). « Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis » (
Jn 3,13) (cf.
Ep 4,8-10). Humanitas, suis viribus relicta naturalibus, in « Domum Patris » (cf.
Jn 14,2) accessum non habet, in vitam et in beatitudinem Dei. Solus Christus potuit homini hunc aperire accessum, « ut illuc confideremus, Sua membra, nos subsequi quo Ipse, Caput nostrum Principiumque praecessit »
[466].
« Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum » (
Jn 12,32). Elevatio in cruce elevationem significat et annuntiat Ascensionis in caelum. Illa est eius initium. Iesus Christus, unicus Novi et aeterni Foederis Sacerdos, « non (...) in manufacta sancta (...) introivit (...), sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis » (
He 9,24). Christus in caelo permanenter sacerdotium exercet Suum, « semper vivens ad interpellandum pro eis » qui accedunt « per Semetipsum ad Deum » (
He 7,25). Tamquam « Pontifex futurorum bonorum » (
He 9,11) , centrum est et principalis actor liturgiae quae Patrem honorat in caelis (cf.
Ap 4,6-11).
Christus, exinde,
sedet ad dexteram Patris: « Per paternae dextrae vocabulum significamus divinitatis honorem et gloriam, in qua cum Dei Filius, tamquam Deus Patrique consubstantialis, ante saecula esset, ad extremum caro factus corporeo quoque modo considet, in eamdem nimirum gloriam ascita Ipsius carne »
[467].
Sessio ad dexteram Patris inaugurationem significat Regni Messiae, adimpletionem visionis Danielis prophetae circa Filium hominis: « Et data sunt Ei potestas et honor et Regnum; et omnes populi, tribus et linguae Ipsi servierunt: potestas Eius potestas aeterna, quae non auferetur, et Regnum Eius, quod non corrumpetur » (
Da 7,14). Ab hoc momento, Apostoli testes facti sunt « Regni cuius non erit finis »
[468].
Compendium
Christi Ascensio ingressum signat definitivum humanitatis Iesu in caelestem ditionem Dei, unde iterum veniet (cf.
Ac 1,11),
sed interim Eum hominum abscondit oculis (cf.
Col 3,3).
Iesus Christus, Ecclesiae Caput, nos in Regnum Patris praecedit gloriosum, ut nos, Eius corporis membra, in spe vivamus quandoque aeterne cum Eo essendi.
Iesus Christus, semel pro semper in sanctuarium ingressus caeleste, pro nobis incessanter intercedit tamquam mediator qui nobis permanenter Spiritus Sancti praestat effusionem.
ARTICULUS 7
«INDE VENTURUS EST IUDICARE VIVOS ET MORTUOS»
I. « Iterum venturus est cum gloria »
Christus iam per Ecclesiam regnat...
« Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur » (
Rm 14,9). Christi Ascensio in caelum participationem significat Eius humanitatis in Ipsius Dei potentia et auctoritate. Iesus Christus est Dominus: omnem potestatem possidet in caelis et in terra. Ipse est « supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem », quia Pater « omnia subiecit sub pedibus Eius » (
Ep 1,20-22). Christus universi mundi est Dominus
[469] atque historiae. In Eo historia hominis et etiam tota creatio suam inveniunt « recapitulationem » (cf.
Ep 1,10), suum culmen transcendens.
Quatenus Dominus, Christus etiam Caput est Ecclesiae quae Eius est corpus (cf.
Ep 1,22). In caelum elevatus et glorificatus, cum plene Suam missionem sic adimplevisset, in Ecclesia Sua permanet in terris. Redemptio fons est auctoritatis quam Christus virtute Spiritus Sancti in Ecclesiam exercet (cf.
Ep 4,11-13). « Regnum Christi iam praesens in mysterio » 611 est in Ecclesia quae huius « Regni in terris germen et initium constituit »
[470].
Inde ab Ascensione, consilium Dei suam ingressum est adimpletionem. Iam sumus in « novissima hora » (
Io Jn 2,18) (cf.
1P 4,7). « Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur »
[471]. Regnum Christi suam praesentiam per signa miraculosa iam manifestat (cf.
Mc 16,17-18), quae eius per Ecclesiam comitantur nuntium (cf.
Mc 16,20).
...donec omnia Ei subiiciantur
Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est absolutum « cum potestate et gloria magna » (
Lc 21,27) (cf.
Mt 25,31) per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus oppugnatur malis (cf.
2Th 2,7), quamquam hae iam in radice sunt per Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa (cf.
1Co 15,28), « donec (...) fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei »
[472]. Hac de causa, christiani orant, maxime in Eucharistia (
1Co 11,26), ad Christi properandum reditum (cf.
2P 3,11-12), Ei dicentes: « Veni, Domine » (
Ap 22,20). (Cf
1Cor 16,22 ; Apc 22,17)
Christus ante Suam Ascensionem affirmaverat nondum esse horam gloriosae constitutionis Regni messianici ab Israel exspectati (cf.
Ac 1,6-7), quod omnibus hominibus afferre debebat, secundum Prophetas, 625 ordinem definitivum iustitiae, amoris et pacis. Tempus praesens est, secundum Dominum, Spiritus tempus et testimonii (cf.
Ac 1,8), sed etiam tempus adhuc ab instanti necessitate (cf.
1Co 7,26) signatum et a probatione mali 628 quod Ecclesiae non parcet (cf.
1P 4,17) et ultimorum dierum inaugurat proelium. 630 Tempus est exspectationis et vigiliae (cf.
Mt 25,1-13 Mc 13,33-37).
Adventus gloriosus Christi, spes Israel
Post Ascensionem, Adventus Christi in gloria imminet (cf.
Ap 22,20), quamquam non est nostrum « nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in Sua potestate » (
Ac 1,7) (cf.
Mc 13,32). Hic eventus eschatologicus in quolibet potest impleri momento (cf.
Mt 24,44 1Th 5,2), quamquam tam ipse « detinetur » quam probatio finalis quae illum praecedet (cf.
2Th 2,3-12).
Adventus Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendet (cf.
Rm 11,31) quod agnoscatur ab « omni Israel » 637 cuius pars est indurata (cf.
Rm 11,25) in « incredulitate » (
Rm 11,2) relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post Pentecosten: « Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum Prophetarum » (
Ac 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: « Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis? » (
Rm 11,15). Ingressus plenitudinis Iudaeorum (cf.
Rm 11,12) in salutem messianicam, post plenitudinem gentium (cf.
Rm 11,25 Lc 21,24), populo Dei effectionem praebebit « plenitudinis Christi » (
Ep 4,13), in qua erit « Deus omnia in omnibus » (
1Co 15,28) .
Ultima Ecclesiae probatio
Ante Christi Adventum, Ecclesia probationem subire debet finalem quae fidem plurium credentium labefactabit (cf.
Lc 18,8 Mt 24,12). Persecutio, quae eius peregrinationem comitatur in terris (cf.
Lc 21,12 Jn 15,19-20), deteget « mysterium iniquitatis » sub forma religiosae fallaciae hominibus afferentis simulatam eorum problematibus solutionem penso pretio apostasiae a veritate. Fallacia religiosa suprema illa est Anti-Christi, id est, cuiusdam pseudo-messianismi in quo homo se ipsum glorificat loco Dei Eiusque Messiae qui in carne venit
[473].
Haec antichristica fallacia iam in mundo adumbratur quotiescumque intenditur messianicam in historia adimplere spem quae non nisi ultra historiam per iudicium eschatologicum perfici potest: Ecclesia hanc Regni futuri adulterationem, etiam sub eius forma mitigata, nomine millenarismi reiecit
[474], praecipue sub forma politica messianismi saecularizati, « intrinsecus pravi »
[475].
Ecclesia gloriam Regni non ingredietur nisi per hoc ultimum Pascha, in quo Dominum suum in Eius Morte Eiusque sequetur Resurrectione (cf.
Ap 19,1-9). Regnum igitur per Ecclesiae triumphum historicum non adimplebitur (cf.
Ap 13,8) secundum progressum quemdam ascendentem, sed per Dei victoriam de ultimo mali impetu (cf.
Ap 20,7-10), quae faciet ut Eius Sponsa de caelo descendat (cf.
Ap 21,2-4). Dei triumphus de mali eversione formam sumet Iudicii ultimi (cf.
Ap 20,12), post ultimam cosmicam excussionem huius mundi qui transit (cf.
2Pe 3,12-13)
II. « Iudicare vivos et mortuos »
Iesus, post Prophetas (cf.
Da 7,10 Il 3-4;
Ml 3,19) et Ioannem Baptistam (cf.
Mt 3,7-12), in Sua praedicatione nuntiavit ultimi diei Iudicium. Tunc in luce ponentur rationes vivendi uniuscuiusque (cf.
Mc 12,38-40) et secretum cordium
[476]. Tunc culpabilis condemnabitur incredulitas quae gratiam a Deo oblatam nihili fecit (cf. Cf
Mt 11,20-24 Mt 12,41-42). Habitus relate ad proximum revelabit acceptationem vel repulsionem gratiae et amoris divini (cf.
Mt 5,22 Mt 7,1-5). Iesus ultimo die dicet: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (
Mt 25,40).
Christus Dominus est vitae aeternae. Plenum ius de operibus et cordibus hominum definitive iudicandi ad Eum pertinet quatenus mundi Redemptorem. Hoc ius per Suam « acquisivit » crucem. Etiam Pater « iudicium omne dedit Filio » (
Jn 5,22)
[477]. Filius autem non venit ut iudicet, sed ut salvet (cf.
Jn 3,17), et ut donet vitam quae in Ipso est. 660 Per reiectionem gratiae in hac vita, unusquisque iam seipsum iudicat (cf.
Jn 3,18 Jn 12,48), secundum sua recipit opera 662 et etiam se in aeternum damnare potest amoris reiiciens Spiritum
[478].
Compendium
Christus Dominus iam per Ecclesiam regnat, sed huius mundi nondum sunt omnia Ei submissa. Triumphus Regni Christi sine ultimo quodam impetu potestatum mali non habebitur.
Die Iudicii, in fine mundi, Christus in gloria veniet ad definitivum adimplendum triumphum boni de malo, quae, tamquam triticum et zizania, per historiae cursum simul creverint.
Christus gloriosus, in fine temporum veniens ad vivos et mortuos iudicandos, secretam cordium revelabit dispositionem et singulis hominibus retribuet secundum eorum opera et secundum eorum acceptionem vel reiectionem gratiae.