Ressources Catholiques Magistère

précédent
TITULUS III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS
CIC 710 FRA
Institutum saeculare est institutum vitae consecratae, in quo christifideles in saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt atque ad mundi sanctificationem praesertim ab intus conferre student.
 
CIC 711 FRA
Instituti saecularis sodalis vi suae consecrationis propriam in populo Dei canonicam condicionem, sive laicalem sive clericalem, non mutat, servatis iuris praescriptis quae instituta vitae consecratae respiciunt.
 
CIC 712 FRA
Firmis praescriptis cann. 598-601, constitutiones statuant vincula sacra, quibus evangelica consilia in instituto assumuntur, et definiant obligationes quas eadem vincula inducunt, servata tamen in vitae ratione semper propria instituti saecularitate.
 
CIC 713 FRA
§ 1. Sodales horum institutorum propriam consecrationem in actuositate apostolica exprimunt et exercent, iidemque, ad instar fermenti, omnia spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur et incrementum Corporis Christi.
§ 2. Sodales laici, munus Ecclesiae evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant sive per testimonium vitae christianae et fidelitatis erga suam consecrationem, sive per adiutricem quam praebent operam ad ordinandas secundum Deus res temporales atque ad mundum virtute Evangelii informandum. Suam etiam cooperationem, iuxta propriam vitae rationem saecularem, in communitatis ecclesialis servitium offerunt.
§ 3. Sodales clerici per vitae consecratae testimonium, praesertim in presbyterio, peculiari caritate apostolica confratribus adiutorio sunt, et in populo Dei mundi sanctificationem suo sacro ministerio perficiunt.
 
CIC 714 FRA
Sodales vitam in ordinariis mundi condicionibus vel soli, vel in sua quisque familia, vel in vitae fraternae coetu, ad normam constitutionum ducant.
 
CIC 715 FRA
§ 1. Sodales clerici in dioecesi incardinati ab Episcopo dioecesano dependent, salvis iis quae vitam consecratam in proprio instituto respiciunt.
§ 2. Qui vero ad normam can. 266, § 3 instituto incardinantur, si ad opera instituti propria vel ad regimen instituti destinentur, ad instar religiosorum ab Episcopo dependent.
 
CIC 716 FRA
§ 1. Sodales omnes vitam instituti, secundum ius proprium, actuose participent.
§ 2. Eiusdem instituti sodales communionem inter se servent, sollicite curantes spiritus unitatem et genuinam fraternitatem.
 
CIC 717 FRA
§ 1. Constitutiones proprium regiminis modum praescribant, tempus quo Moderatores suo officio fungantur et modum quo iidem designantur definiant.
§ 2. Nemo in Moderatorem supremum designetur, qui non sit definitive incorporatus.
§ 3. Qui regimini instituti praepositi sunt, curent ut eiusdem spiritus unitas servetur et actuosa sodalium participatio promoveatur.
 
CIC 718 FRA
Administratio bonorum instituti, quae paupertatem evangelicam exprimere et fovere debet, regitur normis Libri V De bonis Ecclesiae temporalibus necnon iure proprio instituti. Item ius proprium definiat obligationes praesertim oeconomicas instituti erga sodales, qui pro ipso operam impendunt.
 
CIC 719 FRA
§ 1. Sodales, ut vocationi suae fideliter respondeant eorumque actio apostolica ex ipsa unione cum Christo procedat, sedulo orationi vacent, sacrarum Scripturarum lectioni apto modo incumbant, annua recessus tempora servent atque alia spiritualia exercitia iuxta ius proprium peragant.
§ 2. Eucharistiae celebratio, quantum fieri potest cotidiana, sit totius eorum vitae consecratae fons et robur.
§ 3. Libere ad sacramentum paenitentiae accedant, quod frequenter recipiant.
§ 4. Necessarium conscientiae moderamen libere obtineant atque huius generis consilia a suis etiam Moderatoribus, si velint, requirant.
 
CIC 720 FRA
Ius admittendi in institutum, vel ad probationem vel ad sacra vincula sive temporaria sive perpetua aut definitiva assumenda ad Moderatores maiores cum suo consilio ad normam constitutionum pertinet.
 
CIC 721 FRA
§ 1. Invalide admittitur ad initialem probationem:
1° qui maiorem aetatem nondum attigerit;
2° qui sacro vinculo in aliquo instituto vitae consecratae actu obstringitur, aut in societate vitae apostolicae incorporatus est;
3° coniux durante matrimonio.
§ 2. Constitutiones possunt alia admissionis impedimenta etiam ad validitatem statuere vel condiciones apponere.
§ 4. Praetera, ut quis recipiatur, habeat oportet maturitatem, quae ad vitam instituti propriam recte ducendam est necessaria.
 
CIC 722 FRA
§ 1. Probatio initialis eo ordinetur, ut candidati suam divinam vocationem et quidem instituti propriam aptius cognoscant iidemque in spiritu et vivendi modo instituti exerceantur.
§ 2. Ad vitam secundum evangelica consilia ducendam candidati rite instituantur atque ad eandem integre in apostolatum convertendam edoceantur, eas adhibentes evangelizationis formas, quae instituti fini, spiritui et indoli magis respondeant.
§ 3. Huius probationis modus et tempus ante sacra vincula in instituto primum suscipienda, biennio non brevius, in constitutionibus definiantur.
 
CIC 723 FRA
§ 1. Elapso probationis initialis tempore, candidatus qui idoneus iudicetur, tria consilia evangelica, sacro vinculo firmata, assumat vel ab instituto discedat.
§ 2. Quae prima incorporatio, quinquennio non brevior, ad normam constitutionum temporaria sit.
§ 3. Huius incorporationis tempore elapso, sodalis, qui idoneus iudicetur, admittatur ad incorporationem perpetuam vel definitivam, vinculis scilicet temporariis semper renovandis.
§ 4. Incorporatio definitiva, quoad certos effectus iuridicos in constitutionibus statuendos, perpetuae aequiparatur.
 
CIC 724 FRA
§ 1. Institutio post vincula sacra primum assumpta iugiter secundum constitutiones est protrahenda.
§ 2. Sodales in rebus divines et humanis pari gressu instituantur de continua vero eorum spirituali formatione seriam habeant curam instituti Moderatores.
 
CIC 725 FRA
Institutum sibi associare potest, aliquo vinculo in constitutionibus determinato, alios christifideles, qui ad evangelicam perfectionem secundum spiritum instituti contendant eiusdemque missionem participent.
 
CIC 726 FRA
§ 1. Elapso tempore incorporationis temporariae, sodalis institutum libere derelinquere valet vel a sacrorum vinculorum renovatione iusta de causa a Moderatore maiore, audito suo consilio, excludi potest.
§ 2. Sodalis temporariae incorporationis id sponte petens, indultum discedendi a supremo Moderatore de consensu sui consilii gravi de causa obtinere valet.
 
CIC 727 FRA
§ 1. Sodalis perpetue incorporatus, qui institutum derelinquere velit, indultum discedendi, re coram Domino serio perpensa, a Sede Apostolica per Moderatorem supremum petat, si institutum est iuris pontifici secus etiam ab Episcopo dioecesano, prout in constitutionibus definitur.
§ 2. Si agatur de clerico instituto incardinato, servetur praescriptum can. 693.
 
CIC 728 FRA
Indulto discedendi legitime concesso, cessant omnia vincula necnon iura et obligationes ab incorporatione promanantia.
 
CIC 729 FRA
Sodalis ab instituto dimittitur ad normam cann. 694 et 695 constitutiones praeterea determinent alias causas dimissionis, dummodo sint proportionate graves, externae, imputabiles et iuridice comprobatae, atque modus procedendi servetur in cann. 697-700 statutus. Dimisso applicatur praescriptum can. 701.
 
CIC 730 FRA
Ut sodalis instituti saecularis ad aliud institutum saeculare transeat, serventur praescripta cann. 684, §§ 1, 2, 4, et 685; ut vero ad institutum religiosum vel ad societatem vitae apostolicae aut ex illis ad institutum saeculare fiat transitus, licentia requiritur Sedis Apostolicae, cuius mandatis standum est.

SECTIO II DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
CIC 731 FRA
§ 1. Institutis vitae consecratae accedunt societates vitae apostolicae, quarum sodales, sine votis religiosis, finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes, secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt.
§ 2. Inter has sunt societates in quibus sodales, aliquo vinculo constitutionibus definito, consilia evangelica assumunt.
 
CIC 732 FRA
Quae in cann. 578-597, et 606 statuuntur, societatibus vitae apostolicae applicantur, salva tamen uniuscuiusque societatis natura societatibus vero, de quibus in can. 731, § 2, etiam cann. 598-602 applicantur.
 
CIC 733 FRA
§ 1. Domus erigitur et communitas localis constituitur a competenti auctoritate societatis, praevio consensu Episcopi dioecesani in scriptis dato, qui etiam consuli debet, cum agitur de eius suppressione.
§ 2. Consensus ad erigendam domum secumfert ius habendi saltem oratorium, in quo sanctissima Eucharistia celebretur et asservetur.
 
CIC 734 FRA
Regimen societatis a constitutionibus determinatur, servatis, iuxta naturam uniuscuiusque societatis, cann. 617-633.
 
CIC 735 FRA
§ 1. Sodalium admissio, probatio, incorporatio et institutio determinantur iure proprio cuiusque societatis.
§ 2. Ad admissionem in societatem quod attinet, serventur condiciones in cann. 642-645 statutae.
§ 3. Ius proprium determinare debet rationem probationis et institutionis fini et indoli societatis accommodatam, praesertim doctrinalem, spiritualem et apostolicam, ita ut sodales vocationem divinam agnoscentes ad missionem et vitam societatis apte praeparentur.
 
CIC 736 FRA
§ 1. In societatibus clericalibus clerici ipsi societati incardinantur, nisi aliter ferant constitutiones.
§ 2. In iis quae ad rationem studiorum et ad ordines suscipiendos pertinent, serventur normae clericorum saecularium, firma tamen § 1.
 
CIC 737 FRA
Incorporatio secumfert ex parte sodalium obligationes et iura in constitutionibus definita, ex parte autem societatis, curam sodales ad finem propriae vocationis perducendi, iuxta constitutiones.
 
CIC 738 FRA
§ 1. Sodales omnes subsunt propriis Moderatoribus ad normam constitutionum in iis quae vitam internam et disciplinam societatis respiciunt.
§ 2. Subsunt quoque Episcopo dioecesano in iis quae cultum publicum, curam animarum aliaque apostolatus opera respiciunt, attentis cann. 679-683.
§ 3. Relationes sodalis dioecesi incardinati cum Episcopo proprio constitutionibus vel particularibus conventionibus definiuntur.
 
CIC 739 FRA
Sodales, praeter obligationes quibus, uti sodales, obnoxii sunt secundum constitutiones, communibus obligationibus clericorum adstringuntur, nisi ex natura rei vel ex contextu sermonis aliud constet.
 
CIC 740 FRA
Sodales habitare debent in domo vel in communitate legitime constituta et servare vitam communem, ad normam iuris proprii, quo quidem etiam absentiae a domo vel communitate reguntur.
 
CIC 741 FRA
§ 1. Societates et, nisi aliter ferant constitutiones, earum partes et domus, personae sunt iuridicae et, qua tales, capaces bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi, ad normam praescriptorum Libri V De bonis Ecclesiae temporalibus, cann. 636, 638 et 639, necnon iuris proprii.
§ 2. Sodales capaces quoque sunt, ad normam iuris proprii, bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi de iisque disponendi, sed quidquid ipsis instituto societatis obveniat, societati acquiritur.
 
CIC 742 FRA
Egressus et dimissio sodalis nondum definitive incorporati reguntur constitutionibus cuiusque societatis.
 
CIC 743 FRA
Indultum discedendi a societate, cessantibus iuribus et obligationibus ex incorporatione promanantibus, firmo praescripto can. 693, sodalis definitive incorporatus a supremo Moderatore cum consensu eius consilii obtinere potest, nisi id iuxta constitutiones Sanctae Sedi reservetur.
 
CIC 744 FRA
§ 1. Supremo quoque Moderatori cum consensu sui consilii pariter reservatur licentiam concedere sodali definitive incorporato ad aliam societatem vitae apostolicae transeundi, suspensis interim iuribus et obligationibus propriae societatis, firmo tamen iure redeundi ante definitivam incorporationem in novam societatem.
§ 2. Ut transitus fiat ad institutum vitae consecratae vel ex eo ad societatem vitae apostolicae, licentia requiritur Sanctae Sedis, cuius mandatis standum est.
 
CIC 745 FRA
Supremus Moderator cum consensu sui consilii sodali definitive incorporato concedere potest indultum vivendi extra societatem, non tamen ultra triennium, suspensis iuribus et obligationibus quae cum ipsius nova condicione componi non possunt; permanet tamen sub cura Moderatorum. Si agitur de clerico, requiritur praetera consensus Ordinarii loci in quo commorari debet, sub cuius cura et dependentia etiam manet.
 
CIC 746 FRA
Ad dimissionem sodalis definitive incorporati serventur, congrua congruis referendo, cann. 694-704.
suivant