Ressources Catholiques Magistère

précédent
CAPUT III: De Episcopis in commune plurium Ecclesiarum bonum cooperantibus
I. Synodi, Concilia et praesertim Episcoporum Conferentiae
CD 36 FRA
Inde a prioribus Ecclesiae saeculis Episcopi, peculiaribus quidem Ecclesiis praepositi, communione fraternae caritatis atque studio permoti universalis missionis Apostolis traditae, vires ac voluntates suas consociaverunt ad bonum tum commune tum singularum Ecclesiarum provehendum. Hac ratione sive Synodi, sive Concilia provincialia, sive demum Concilia plenaria constituta fuerunt in quibus Episcopi aequalem pro variis Ecclesiis statuerunt rationem servandam tum in fidei veritatibus docendis tum in disciplina ecclesiastica ordinanda.
Exoptat haec Sancta Oecumenica Synodus ut veneranda Synodorum et Conciliorum instituta novo vigeant robore, quo aptius et efficacius fidei incremento disciplinaeque conservationi in variis Ecclesiis, pro temporum adiunctis, provideatur.
CD 37 FRA
Hodiernis potissimum temporibus Episcopi haud raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunctiorem operam efficiant. Cum autem Episcoporum Conferentiae -pluribus in nationibus iam constitutae- praeclara ediderint uberioris apostolatus argumenta, Sacrosancta haec Synodus summopere expedire censet, ut ubique terrarum eiusdem nationis seu regionis Episcopi in unum coetum confluant, statis temporibus simul convenientes, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus, collatisque consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio. Propterea de Episcoporum Conferentiis haec quae sequuntur statuit.
CD 38 FRA
-1) Est Episcoporum Conferentia veluti coetus in quo sacrorum Antistites cuiusdam nationis vel territorii munus suum pastorale coniunctim exercent ad maius bonum, quod hominibus praebet Ecclesia, provehendum, praesertim per apostolatus formas et rationes occurrentibus aetatis adiunctis apte compositas.
-2) Omnes Ordinarii locorum cuiuscumque ritus, Vicariis Generalibus exceptis, Coadiutores, Auxiliares aliique Episcopi titulares peculiari munere vel ab Apostolica Sede vel ab Episcoporum Conferentiis demandato fungentes ad Episcoporum Conferentiam pertinent. Ceteri Episcopi titulares necnon, ob singulare quod obeunt in territorio officium, Legati Romani Pontificis non sunt de iure membra Conferentiae.
Ordinariis locorum necnon Coadiutoribus competit suffragium deliberativum. Auxiliaribus aliisque Episcopis, quibus ius est Conferentiae interesse, suffragium deliberativum aut consultivum decernent statuta Conferentiae.
-3) Quaelibet Conferentia Episcoporum sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede recognoscenda, in quibus -praeter alia media- officia provideantur quae fini consequendo efficacius consulant, e. g. Consilium permanens Episcoporum, Commissiones Episcopales, Secretariatus Generalis.
-4) Decisiones Conferentiae Episcoporum, dummodo legitime et per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo fruentes ad Conferentiam pertinent, prolatae fuerint et ab Apostolica Sede recognitae, vim habeant iuridice obligandi in casibus dumtaxat in quibus aut ius commune id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum, motu proprio aut ad petitionem ipsius Conferentiae datum, id statuerit.
-5) Ubi peculiaria adiuncta id postulent, Episcopi plurium nationum, Apostolica Sede approbante, unam poterunt Conferentiam constituere.
Foveantur insuper relationes inter Conferentias Episcopales diversarum nationum ad maius bonum promovendum ac tuendum.
-6) Enixe commendatur ut Praesules Orientalium Ecclesiarum, in disciplina propriae Ecclesiae in Synodis promovenda et ad opera in bonum religionis efficacius fovenda, rationem etiam habeant boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae diversorum rituum exstant, consiliis in conventibus interritualibus collatis, iuxta normas a competenti Auctoritate statuendas.
II. Provinciarum ecclesiasticarum circumscriptio et regionum ecclesiasticarum erectio
CD 39 FRA
Animarum bonum non dioecesium tantum sed provinciarum quoque ecclesiasticarum aptam expostulat circumscriptionem, immo et regionum ecclesiasticarum suadet erectionem, ita ut apostolatus necessitatibus iuxta socialia et localia adiuncta melius provideatur, atque faciliores fructuosioresque reddantur Episcoporum relationes sive inter se sive cum Metropolitis et cum ceteris eiusdem nationis Episcopis, necnon et Episcoporum cum civilibus Auctoritatibus.
CD 40 FRA
Itaque, ad memoratos fines consequendos, Sacrosancta Synodus haec statuenda decernit:
-1) Provinciarum ecclesiasticarum circumscriptiones opportune recognoscantur et iura ac privilegia Metropolitarum novis aptisque normis definiantur.
-2) Pro regula habeatur ut omnes dioeceses aliaeque territoriales circumscriptiones quae iure dioecesibus aequiparantur alicui provinciae ecclesiasticae adscribantur. Proinde dioeceses quae nunc Apostolicae Sedi immediate sint subiectae quaeque nulli alii uniantur, aut in novam provinciam ecclesiasticam, si id fieri possit, sunt simul componendae aut illi provinciae aggregandae, quae vicinior seu opportunior sit, et iuri metropolitico Archiepiscopi sunt subiciendae ad normam iuris communis.
-3) Ubi utilitas id suadet, provinciae ecclesiasticae in regiones ecclesiasticas componantur, quarum ordinatio iure est statuenda.
CD 41 FRA
Expedit ut competentes Episcoporum Conferentiae quaestionem de huiusmodi provinciarum circumscriptione aut regionum erectione examini subiciant, iuxta normas iam de dioecesium circumscriptione in nn. 23 et 24 statutas, et consilia ac vota sua Apostolicae Sedi proponant.
III. Episcopi munere interdioecesano fungentes
CD 42 FRA
. Cum necessitates pastorales magis magisque requirant ut quaedam pastoralia munia concorditer regantur et promoveantur, expedit ut in servitium omnium vel plurium dioecesium alicuius determinatae regionis aut nationis nonnulla constituantur officia, quae etiam Episcopis committi possunt.
Commendat autem Sancta Synodus ut inter Praelatos seu Episcopos, his muneribus perfungentes, et Episcopos dioecesanos atque Conferentias Episcopales fraterna semper vigeat communio et animorum in sollicitudine pastorali conspiratio, cuius rationes etiam iure communi definiantur oportet.
CD 43 FRA
Cum spirituali militum curae, ob peculiares eorumdem vitae condiciones, eximia debeatur sollicitudo, in unaquaque natione erigatur, pro viribus, Vicariatus Castrensis. Tum Vicarius tum cappellani in concordi cum Episcopis dioecesanis cooperatione huic difficili operi impense se devoveant.[37]
Quare Episcopi dioecesani Vicario Castrensi concedant numero sufficienti sacerdotes huic gravi muneri aptos simulque faveant inceptis ad bonum spirituale militum provehendum.[38]
Mandatum generale
CD 44 FRA
. Decernit Sacrosancta Synodus, ut in recognoscendo Codice Iuris Canonici aptae definiantur leges, ad normam principiorum quae in hoc Decreto statuuntur, perpensis etiam animadversionibus quae vel a Commissionibus vel a Patribus Conciliaribus prolatae sunt.
Decernit insuper Sancta Synodus ut Directoria generalia de cura animarum conficiantur in usum tum Episcoporum tum parochorum, ut certae ipsis praebeantur rationes ad proprium munus pastorale facilius aptiusque obeundum.
Conficiantur etiam tum speciale Directorium de cura pastorali peculiarium fidelium coetuum pro diversis singularum nationum vel regionum adiuntis, tum Directorium de catechetica populi christiani institutione, in quo agatur de fundamentalibus eiusdem institutionis principiis et ordinatione deque elaboratione librorum ad rem pertinentium. In iis vero Directoriis conficiendis ratio item habeatur animadversionum quae sive a Commissionibus sive a Patribus Conciliaribus exhibitae sunt.
 
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
 
Romae, apud S. Petrum die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis Aloisi MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum Presbyter Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis SPELLMAN, Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter Cardinalis DE BARROS CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS tituli Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOSEPHUS HUMBERTUS titulo Ss. Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri Presbyter Cardinalis QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI DI VIGNALE.
Ego IOSEPHUS S. Michaëlis Archangeli Diaconus Cardinalis CARDIJN.
Ego CAROLUS S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis JOURNET.
† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus Latinorum.
† Ego IGNATIUS PETRUS XVI BATANIAN, Patriarcha Ciliciae Armenorum.
† Ego IOSEPHUS VIEIRA ALVERNAZ, Patriarcha Indiarum Orientalium.
† Ego IOANNES CAROLUS MCQUAID, Archiepiscopus Dublinensis, Primas Hiberniae.
† Ego ANDREAS ROHRACHER, Archiepiscopus Salisburgensis, Primas Germaniae.
† Ego DEMETRIUS MOSCATO, Archiepiscopus Primas Salernitanus et Administrator Perpetuus Acernensis.
† Ego HUGO CAMOZZO, Archiepiscopus Pisanus et Primas Sardiniae et Corsicae.
† Ego ALEXANDER TOKI , Archiepiscopus Antibarensis, Primas Serbiae.
 
[01] Cf. Mt. 1, 21.
[02] Cf. Io. 20, 21.
[03] Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. I, de Ecclesia Christi, Pastor aeternus, cap. 3, DENZ 828 (3061).
[04] Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. I, de Ecclesia Christi, Prooem., DENZ. 821 (3050).
[05] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. III, nn. 21, 24, 25: AAS 57 (1965), pp. 24-25, 29-31.
[06] Cf. CONC VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. III, n. 21: AAS 57 (1965), pp. 24-25.
[07] Cf. IOANNES XXIII, Const. Apost. Humanae salutis, 25 dec. 1961: AAS 54 (1962), p. 6.
[08] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. III, n. 22: AAS 57 (1965), pp. 25-27.
[09] CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, ibid.
[10] CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, ibid.
[11] CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, ibid.
[12] Cf. PAULUS VI, Motu proprio Apostolica Sollicitudo, 15 sept. 1965: AAS 57 (1965), pp. 775-780.
[13] Cf. CONC. VAT II, Const. dogm. de Ecclesia, cap. III, n. 23: AAS 57 (1965), pp. 27-28.
[14] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Fidei donum, 21 apr. 1957: AAS 49 (1957), p. 237; cf. etiam: BENEDICTUS XV, Epist. AP. Maximum illud, 30 nov 1919; AAS 11 (1919), p. 440; PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926), p. 68 ss.
[15] Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Em.mos Patres Cardinales, Exc.mos Praesules, Rev.mos Praelatos ceterosque Romanae Curiae Officiales, 21 sept. 1963: AAS 55 (1963), p. 793 ss.
[16] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Ecclesiis Orientalibus Catholicis, Orientalium Ecclesiarum, nn. 7-11: AAS 57 (1965), pp. 79-80.
[17] Cf. CONC. TRID., Sess. V, Decr. de reform., c. 2, MANSI 33, 30; Sess. XXIV, Decr. de reform., c. 4, MANSI 33, 159; CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. III, n. 25: AAS 57 (1965), p. 29 ss.
[18] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. III, n. 25: AAS 57 (1965), pp. 29-31.
[19] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Pacem in terris, 11 apr. 1963, passim: AAS 55 (1963), pp. 257-304.
[20] Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam Suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), p. 639.
[21] Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam Suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), pp. 644-645.
[22] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de instrumentis communicationis socialis, Inter mirifica, AAS 56 (1964), pp. 145-153.
[23] Cf. CONC. VAT, II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, AAS 56 (1964), p. 97 ss.; PAULUS VI, motu proprio Sacram Liturgiam, 25 ian. 1964: AAS 56 (1964), p. 139 ss.
[24] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947: AAS 39 (1947), p. 521 ss.; PAULUS VI, Litt. Encycl. Mysterium Fidei, 3 sep. 1965: AAS 57 (1965), pp. 753-774.
[25] Cf. Act. 1, 14 et 2, 46.
[26] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. VI, n. 44-45: AAS 57 (1965), pp. 50-52.
[27] Cf. Lc. 22, 26-27.
[28] Cf. Io. 15, 15.
[29] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, AAS 57 (1965), pp. 90-107.
[30] Cf. S. PIUS X, Motu Proprio Iampridem, 19 mart. 1914: AAS 6 (1914), p. 173 ss.; Pius XII, Const. Ap. Exsul Familia, 1 aug. 1952: AAS 44(1952), p.649 ss.; Leges Operis Apostolatus Maris, auctoritate Pii XII conditae, 21 nov. 1957: AAS 50 (1958), pp. 375-383.
[31] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Ecclesiis Orientalibus Catholicis, Orientalium Ecclesiarum, n. 4: AAS 57 (1965), p. 77.
[32] Cf. Io. 13, 35.
[33] Cf. PIUS XII, Allocutio, 8 dec. 1950: AAS 43 (1951), p. 28; PAULUS VI, Allocutio, 23 maii 1964: AAS 56 (1964), p. 571.
[34] Cf. LEO XIII, Const. Ap. Romanos Pontifices, 8 maii 1881: Acta Leonis XIII, vol. II (1882), p. 234 ss.
[35] Cf. PAULUS VI, Allocutio, 23 maii 1964: AAS 56 ( 1964), pp. 570-571.
[36] Cf. PIUS XII, Allocutio, 8 dec. 1950: 1. c.
[37] Cf. S. C. CONSISTORIALIS: Instructio de Vicariis Castrensibus, 23 apr. 1951: AAS 43 (1951), pp. 562-565; Formula servanda in relatione de statu Vicariatus Castrensis conficienda, 20 oct. 1956: AAS 49 (1957), pp. 150-163; Decr. De Sacrorum Liminum Visitatione a Vicariis Castrensibus peragenda, 28 febr. 1959: AAS 51 (1959), pp. 272-74; Decr. Facultas audiendi confessiones militum Cappellanis extenditur, 27 nov. 1960: AAS 53 (1961), pp. 49-50. Cf. etiam S. C. DE RELIGIOSIS: Instructio de Cappellanis militum religiosis, 2 febr. 1955: AAS 47 (1955), pp. 93-97.
[38] Cf. S. C. CONSISTORIALIS: Epistula ad Em.mos PP. DD. Cardinales atque Exc.mos PP. DD. Archiepiscopos, Episcopos ceterosque Ordinarios Hispanicae Ditionis, 21 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 566.




suivant