Pro pluribus martyribus, tempore paschali
Commune Martyrum : 01 •
02
Cf. Mt 25, 34
Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum,
quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúia.
Vel:
Cf. Ap 7, 13-14
Isti, qui amícti sunt stolis albis,
hi sunt qui venérunt ex magna tribulatióne,
et lavérunt stolas suas in sánguine Agni, allelúia.
Commune Martyrum : 01 •
02
Quæsumus, omnípotens Deus,
ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles
et ad confiténdum fortes effícias,
qui beátis martýribus N. et N.
propter verbum tuum et testimónium Iesu
ánimas pónere tribuísti.
Per Dóminum.
Vel:
Deus, a quo constántiam fides,
et virtútem sumit infírmitas,
tríbue nobis, mártyrum N. et N. exémplo et précibus,
in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium,
ut cum eis apud te gáudium perféctum consequámur.
Per Dóminum.
Commune Martyrum : 01 •
02
In tuórum, Dómine, pretiósa morte iustórum,
sacrifícium illud offérimus,
de quo martýrium sumpsit omne princípium.
Per Christum.
Commune Martyrum : 01 •
02
Cf. Ap 2, 7
Vincénti dabo édere de ligno vitæ,
quod est in paradíso Dei mei, allelúia.
Vel:
Cf. Ps 32, 1
Gaudéte, iusti, in Dómino;
rectis decet collaudátio, allelúia.
Commune Martyrum : 01 •
02
Beatórum mártyrum N. et N. cæléstem victóriam
divíno convívio celebrántes,
te, Dómine, depóscimus,
ut panem vitæ hic edéntes des víncere,
et vincéntes des édere de ligno vitæ in paradíso.
Per Christum.