COMMUNE PASTORUM
Pro papa vel pro episcopo
Commune Pastorum :
01 • 02
Cf. Sir 45, 30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis,
et príncipem fecit eum,
ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum (T.P. allelúia).
Commune Pastorum :
01 • 02
Pro papa:
Deus, qui beátum N.,
quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem,
miro virtútis et doctrínæ splendóre coruscáre fecísti,
da nobis talis epíscopi mérita venerántibus,
ut per bona ópera lucére coram homínibus
et per amórem ardére coram te valeámus.
Per Dóminum.
Pro papa:
Deus, qui beátum N. vicárium constituísti Petri
eíque univérsæ curam Ecclésiæ commisísti,
gregem tuum diléctum ipsíus semper intercessióne custódi,
ut fide íntegra perfectáque ad pátriam caritáte procédat.
Per Dóminum.
Pro episcopo:
Da nobis, quæsumus, omnípotens Deus,
beáti N. epíscopi digne memóriam venerári,
et, sicut illum quibus præerat,
verbo et exémplo prodésse voluísti,
ita ipsíus apud te semper intercessiónis suffrágia sentiámus.
Per Dóminum.
Commune Pastorum :
01 • 02
Annue nobis, quæsumus, Dómine,
ut, in hac festivitáte beáti N., hæc nobis prosit oblátio,
quam immolándo totíus mundi tribuísti relaxári delícta.
Per Christum.
De præsentia sanctorum Pastorum in Ecclesia
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Quia sic tríbuis Ecclésiam tuam sancti N. festivitáte gaudére,
ut eam exémplo piæ conversatiónis corróbores,
verbo prædicatiónis erúdias,
gratáque tibi supplicatióne tueáris.
Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,
hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Commune Pastorum :
01 • 02
Cf. Io 21, 17
Dómine, tu ómnia nosti;
tu scis quia amo te (T.P. allelúia).
Commune Pastorum :
01 • 02
Acceptórum múnerum virtus, Dómine Deus,
in hac festivitáte beáti N. nobis efféctus ímpleat,
ut simul et mortális vitæ subsídium cónferat,
et gáudium perpétuæ felicitátis obtíneat.
Per Christum.