COMMUNE PASTORUM
Pro pluribus pastoribus
Ier 3, 15
Dabo vobis pastóres iuxta cor meum,
et pascent vos sciéntia et doctrína (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Dan 3, 84.87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum;
sancti et húmiles corde, laudáte Deum (T.P. allelúia).
Deus, qui beátos (epíscopos) N. et N.
ad pascéndum pópulum tuum
spíritu veritátis et dilectiónis implevísti,
præsta, ut, quorum festivitátem venerándo ágimus,
eórum imitatióne proficiámus,
et intercessióne sublevémur.
Per Dóminum.
Laudis tibi, Dómine, hóstias offérimus
in tuórum commemoratióne Sanctórum,
quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Christum.
De præsentia sanctorum Pastorum in Ecclesia
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Quia sic tríbuis Ecclésiam tuam sanctorum N. et N. festivitáte gaudére,
ut eam exémplo piæ conversatiónis corróbores,
verbo prædicatiónis erúdias,
gratáque tibi supplicatióne tueáris.
Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,
hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Mt 20, 28
Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre,
et dare ánimam suam redemptiónem pro multis
(T.P. allelúia).
Súmpsimus, Dómine, sanctórum tuórum N. et N.
memóriam celebrántes, sacraménta cæléstia;
præsta, quæsumus, ut, quod temporáliter gérimus,
ætérnis gáudiis consequámur.
Per Christum.