Ressources Catholiques Missel Romain
 
COMMUNE PASTORUM
Pro uno pastore
LAT  •  FRA    L/F
Pastor 1 • Pastor 2

ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Commune Pastorum : 01 • 02 
Cf. Lc 4, 18
Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me,
evangelizáre paupéribus misit me,
sanáre contrítos corde (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Sir 45, 20
Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi,
ad sacrificándum ei hóstiam laudis (T.P. allelúia).
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA  L/F
Commune Pastorum : 01 • 02 
Deus, fidélium lumen et pastor animárum,
qui beátum N. (epíscopum) in Ecclésia posuísti,
ut oves tuas verbo pásceret et informáret exémplo,
da nobis, eius intercessióne,
et fidem serváre, quam verbo dócuit,
et viam sequi, quam exémplo monstrávit.
Per Dóminum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Commune Pastorum : 01 • 02 
Maiestátem tuam supplíciter implorámus, omnípotens Deus,
ut, sicut glóriam divínæ poténtiæ
múnera pro beáto N. obláta testántur,
sic nobis efféctum tuæ salvatiónis impéndant.
Per Christum.
 
PRÆFATIO DE SANCTIS PASTORIBUS FRA  L/F vel altera præfatio
De præsentia sanctorum Pastorum in Ecclesia
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
 
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
 
Quia sic tríbuis Ecclésiam tuam sancti N. festivitáte gaudére,
ut eam exémplo piæ conversatiónis corróbores,
verbo prædicatiónis erúdias,
gratáque tibi supplicatióne tueáris.
 
Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,
hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
 
Prex Eucharistica: PE IPE IIPE III
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Commune Pastorum : 01 • 02 
Mt 28, 20
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus
usque ad consummatiónem sæculi,
dicit Dóminus (T.P. allelúia).
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Commune Pastorum : 01 • 02 
Sumpta mystéria, quæsumus, Dómine,
ætérnis nos præparent gáudiis,
quæ beátus N. fidéli dispensatióne proméruit.
Per Christum.
Vel:
Refectióne sacra enutrítos, fac nos, omnípotens Deus,
exémpla beáti N. iúgiter sequéntes,
te pérpeti devotióne cólere,
et indeféssa ómnibus caritáte profícere.
Per Christum.