Cf. Eph 1, 9-10
Deus notum fecit nobis sacraméntum voluntátis suæ
instauráre ómnia in Christo,
quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso.
Deus, qui regnum Christi ubíque terrárum dilatári
providéntia mirábili disposuísti,
et omnes hómines salutáris éffici redemptiónis partícipes,
præsta, quæsumus,
ut Ecclésia tua universále sit salútis sacraméntum,
et cunctis homínibus
revelétur exspectátio géntium et Salvátor eárum.
Per Dóminum.
Plebis tibi sacrátæ réspice múnera, miséricors Deus,
et per huius sacraménti virtútem concéde,
ut credéntium in te multitúdo
genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta,
pópulus acquisitiónis tibi iúgiter efficiátur.
Per Christum.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Quia fílios, quos longe peccáti crimen abstúlerat,
per sánguinem Fílii tui Spiritúsque virtúte,
in unum ad te dénuo congregáre voluísti:
ut plebs, de unitáte Trinitátis adunáta,
in tuæ laudem sapiéntiæ multifórmis
Christi corpus templúmque Spíritus noscerétur Ecclésia.
Et ídeo, choris angélicis sociáti,
te laudámus in gáudio confiténtes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Ap 22, 17-20
Spíritus et sponsa dicunt: Veni.
Amen. Veni, Dómine Iesu.
Deus, qui tuis Ecclésiam iúgiter pascis
et róboras sacraméntis,
concéde nobis mensa cælésti reféctis,
ut, caritátis tuæ documéntis obsequéndo,
ferméntum vivíficans et salútis instruméntum
humáno efficiámur consórtio.
Per Christum.