MISSA PRO ECCLESIA
Mt 18, 19-20
Ubi sunt duo vel tres congregáti in nómine meo,
ibi sum in médio eórum, dicit Dóminus.
Vel:
Rom 12, 5
Multi unum corpus sumus in Christo,
sínguli autem alter alteríus membra.
Concéde, quæsumus, omnípotens Deus,
ut Ecclésia tua semper ea plebs sancta permáneat
de unitáte Patris et Fílii et Spíritus Sancti adunáta,
quæ tuæ sanctitátis et unitátis sacraméntum
mundo maniféstet,
et ipsum ad perfectiónem tuæ condúcat caritátis.
Per Dóminum.
Imménsæ Fílii tui caritátis memoriále celebrántes,
te, Dómine, supplíciter exorámus,
ut eiúsdem salutáris óperis fructus,
per Ecclésiæ tuæ ministérium,
ad totíus mundi profíciat salútem.
Per Christum.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Per ipsum enim nos adduxísti ad agnitiónem tuæ veritátis,
ut uníus fídei et baptísmi vínculo Corpus eius efficerémur;
per ipsum in cunctis géntibus
largítus es Spíritum Sanctum tuum,
qui, in diversitáte donórum mirábilis operátor
et unitátis efféctor,
fílios adoptiónis inhábitat
totámque replet et regit Ecclésiam.
Et ídeo, choris angélicis sociáti,
te laudámus in gáudio confiténtes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Cf. 1 Cor 10, 17
Unus panis, unum corpum multi sumus,
omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.
Deus, qui mirábili sacraménto
Ecclésiæ fortitúdinem tríbuis et solámen,
da pópulo tuo per hæc sancta Christo adhærére,
ut, temporálibus munéribus quæ gerit,
tuum in libertáte regnum ædíficet ætérnum.
Per Christum.