DE DEI MISERICORDIA
In hac Missa adhibetur color albus. Hæc Missa dici nequit in Dominica II Paschæ.
Cf. Ier 31, 3; 1 Io 2, 2
In caritáte perpétua diléxit nos Deus:
Fílium suum Unigénitum misit propitiatiónem
pro peccátis nostris,
non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.
Vel:
Ps 88, 2
Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo,
in generatiónem et generatiónem
annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
Deus, cuius misericórdiæ non est númerus
et bonitátis infinítus est thesáurus
auge propítius fidem plebis tibi sacrátæ,
ut digna omnes intellegéntia comprehéndant
qua dilectióne sunt creáti,
quo sánguine redémpti, quo Spíritu regeneráti.
Per Dóminum.
Oblatiónes nostras, Dómine, cleménter assúme,
eásque in redemptiónis sacraméntum convérte,
mortis et resurrectiónis Fílii tui memoriále,
ut huius sacrifícii virtúte,
Christo iúgiter confidéntes,
ad vitam perveniámus ætérnam.
Per Christum.
Ps 102, 17
Misericórdia Dómini ab ætérno
et usque in ætérnum super timéntes eum.
Vel:
Io 19, 34
Unus mílitum láncea latus eius apéruit
et contínuo exívit sanguis et aqua.
Concéde nobis, miséricors Deus,
ut Córpore et Sánguine Fílii tui enutríti
fiduciáliter e misericórdiæ fóntibus hauriámus
et in fratres magis magísque misericórdes
nosmetípsos præbeámus.
Per Christum.