Ressources Catholiques Missel Romain
 
PRÆFATIO DE SANCTIS PASTORIBUS
LAT  •  FRA    L/F
De præsentia sanctorum Pastorum in Ecclesia
Sequens præfatio dicitur in sollemnitatibus et festis Ss. Pastorum. Dici potest in memoriis ipsorum.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Quia sic tríbuis Ecclésiam tuam sancti N. festivitáte gaudére,
ut eam exémplo piæ conversatiónis corróbores,
verbo prædicatiónis erúdias,
gratáque tibi supplicatióne tueáris.
Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,
hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III