Die 3 ianuarii
Sanctissimi Nominis Iesu
Memoria ad libitum
Phil 2, 10-11
In nómine Iesu omne genu flectátur,
cæléstium, terréstrium et infernórum;
et omnis língua confiteátur
quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.
Deus, qui salútem humáni géneris
in Verbi tui incarnatióne fundásti,
da pópulis tuis misericórdiam quam depóscunt,
ut sciant omnes non esse, quam Unigéniti tui,
nomen áliud invócandum.
Qui tecum.
Largitátis tuæ múnera deferéntes, quæsumus, Dómine,
ut sicut Christo usque ad mortem obœdiénti
salutíferum nomen dedísti,
ita nobis eius virtúte muníri concéde.
Per Christum.
Ps 8, 2
Dómine, Dóminus noster,
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Hóstia sumpta, Dómine, quam Christi nomen honorántes
tuæ obtúlimus maiestáti,
grátiam tuam, quæsumus, nobis infúndat ubérrime,
ut et nostra in cælis esse scripta nómina gaudeámus.
Per Christum.