Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 23 aprilis
S. Georgii, martyris
Memoria ad libitum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
Eodem die S. Adalberti
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Commune martyrum (pro uno martyre, tempore paschali)
Cf. 4 Esdr 2, 35
Lux perpétua lucébit Sanctis tuis, Dómine,
et ætérnitas témporum, allelúia.
Vel:
Hic est vir, qui non est derelíctus a Deo in die certáminis;
modo coronátur, quia fidéliter vicit in mandátis Dómini,
allelúia.
 
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA  L/F
Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam,
súpplices exorámus,
ut, sicut beátus Geórgius domínicæ fuit passiónis imitátor,
ita sit fragilitátis nostræ promptus adiútor.
Per Dóminum.
 
Lectiones temporis paschalis vel propriæ
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Commune martyrum (pro uno martyre, tempore paschali)
Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis,
quod in commemoratióne beáti mártyris Georgii
tuæ offérimus maiestáti,
ut nos perdúcat ad véniam,
et in perpétua gratiárum constítuat actióne.
Per Christum.
 
Præfationes de sanctis martyribus
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Commune martyrum (pro uno martyre, tempore paschali)
Io 12, 24
Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit,
ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit,
multum fructum affert, allelúia.
Vel:
Ps 115, 15
Pretiósa in conspéctu Dómini;
mors Sanctórum eius, allelúia.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Commune martyrum (pro uno martyre, tempore paschali)
Tua, Dómine, súmpsimus dona cæléstia
de hodiérna festivitáte lætántes;
præsta, quæsumus, ut, qui in hoc divíno convívio
mortem Fílii tui annuntiámus,
eiúsdem resurrectiónis et glóriæ
cum sanctis martýribus partícipes esse mereámur.
Per Christum.