Die 25 iulii
S. IACOBI, APOSTOLI
Festum
Cf. Mt 4, 18.21
Ambulans Iesus iuxta mare Galilææ,
vidit Iacóbum Zebedæi et Ioánnem fratrem eius,
reficiéntes rétia sua, et vocávit eos.
Omnípotens sempitérne Deus,
qui Apostolórum tuórum primítias
beáti Iacóbi sánguine dedicásti,
da, quæsumus, Ecclésiæ tuæ
ipsíus confessióne firmári,
et iúgiter patrocíniis confovéri.
Per Dóminum.
Munda nos, Dómine, passiónis Fílii tui baptísmate salutári,
ut in festo beáti Iacóbi,
quem primum inter Apóstolos
cálicis eius partícipem esse voluísti,
beneplácitum tibi sacrifícium offerámus.
Per Christum.
Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
Beáti apóstoli Iacóbi, quæsumus, Dómine,
intercessióne nos ádiuva,
pro cuius festivitáte percépimus tua sancta lætántes.
Per Christum.